|
Deduc quasi torrentem lacrymas. MORAL. Perfecta hic poenitendi forma
proponitur. Vera namque poenitentia a compunctione inchoat, quae per
aquam lacrymarum et sordes peccatorum abluit, et animam irrigando ad
germina virtutum fecundat. Unde peccatrici animae dicitur, ut primum
lacrymas deducat, hoc est deorsum ducat. Rivos namque lacrymarum quasi
sursum ducimus, quando pro desiderio coelestis patriae suspiramus.
Quando vero ex recordatione peccatorum compuncti ploramus, rivos
lacrymarum nostrarum ad inferiora deducimus. Sed prius est ut quisque
peccatorum maculas fonte lacrymarum abluat, ac deinde mundata
conscientia, compunctionis suae tramitem ad amorem aeternorum convertat.
In eo quoque, quod peccator lacrymas suas deorsum ducere praecipitur,
poenitenti cum compunctione humilitas necessaria esse demonstratur,
secundum sententiam Psalmistae, qui ait: Cor contritum, et humiliatum
Deus non despicies (Psal. I). Possumus adhuc subtilius aliquid notare in
nomine deductionis. Quod enim ducitur, per se quidem movetur; sed tamen
motus ejus alieno arbitrio dirigitur. Sunt vero nonnulli, qui cum alios
flentes viderint, habere siccos oculos erubescunt, et quadam violentia
lacrymas extorquentes, humanos oculos simulata compunctione decipiunt.
Quos profecto rectius lacrymas extrahere dicimus, quam deducere. Sunt
item alii qui per impatientiam cordis pro accidenti extrinsecus
molestia, lacrymas fundunt, quas tamen lacrymas nequaquam ipsi educunt;
quoniam eas de motu cordis sponte quidem manantes ratione non
praecedunt. Hi autem quos vere poenitet, lacrymas educunt; quia per se
de ipso compunctionis fonte emergentes ratione praecedente dirigunt, ut
nec scilicet per impatientiam erumpant, nec se in humanae laudis campum
a secreto alvei sui laxius diffundant. Qualiter autem educendae sint
lacrymae, pulchre insinuatur, quando dicitur: Deduc quasi torrentem
lacrymas. Torrens namque cum magno impetu decurrit; sed quanto
vehementius defluit, tanto citius pertransit. Recte ergo compunctionis
fervor torrenti comparatur, quia quanto major vis doloris in
compunctione fuerit, tanto citius divina consolatione superveniente,
pertransit. Sed quia inchoare bonum parum prodest, nisi perseveranter
teneatur, recte secutus adjunxit: Per diem, et noctem. Sunt namque
nonnulli, qui post lacrymas, per inanem laetitiam mentem dissolvunt, et
quia cor suum in moerore perseveranter tenere negligunt, quidquid
compunctionis tempore obtinuisse poterant, perdunt. Peccatrix etenim
conscientia, sicut ante compunctionis ardorem gravi saepe moeroris
taedio ex recordatione peccatorum afficitur, sic nonnunquam post
consolationem lacrymarum, si hanc diligens censura non premat, per
ineptam laetitiam dissipatur. Et idcirco valde necessarium est ut
postquam compunctionis gratia mentem a moerore erexerit, ne hanc
postmodum sua lenitas per immoderatam laetitiam dissolvat, nunquam eam
pristini moeroris custodia derelinquat. Recte itaque, peccator monetur
per diem et noctem lacrymas deducere. Moeroris namque taedium quasi nox
quaedam mentis est; dies vero mentis est gaudium compunctionis. Quasi
ergo per noctem lacrymas deducit, qui in moeroris taedio animum per
compunctionem relevat. Per diem lacrymas deducit, qui post compunctionis
laetitiam mentem in moerore conservat. Dicatur ergo poenitenti: Deduc
quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. Ac si diceretur: Qui multum
te peccasse consideras, necesse est ut nec in magnitudine nec in
diuturnitate doloris tibi parcas. Sed quia multi coeptum quidem
poenitendi studium non deserunt, sed tamen ab illo fervore suo, quo
coeperant, paulatim tempore succedente tepescunt. Adjungit, dicens: Non
des requiem tibi, quia item instantiam laboris devotio humilitatis
commendabilem Deo reddit. Postremo subinfert et dicit: Neque taceat
pupilla oculi tui. Quid enim per pupillam oculi, nisi humilem devotionem
mentis intelligere debemus? Cum ergo requies non datur, pupilla quoque
oculi clamat: si dum caro foris affligitur, intus mentis devotio orat.
|
|