CAPUT 76

Consurge, lauda in nocte, etc. ALLEG Quid per noctem, nisi vita peccatorum signatur? Quales erant aliquando ii quibus Paulus loquitur, dicens: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Monet ergo propheticus sermo sanctam Ecclesiam, ut surgat, et laudet in nocte. Surgit enim, cum pro salute proximorum, quos periclitari videt, de quiete contemplationis ad opus praedicationis se erigit. In nocte laudat, quando peccatores ad poenitentiam provocans divina eis magnalia manifestat. Sed multi sunt peccatores, qui verbum veritatis audire etiam contemnunt, et eo magis aurem cordis ad laudem Creatoris non inclinant, quo in suis peccatis considerandis minus evigilant. De quibus in psalmo legitur: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI). Et in Evangelio: Nolite margaritas vestras ante porcos projicere (Matth. VII). Et ideo cum dixisset: Lauda in nocte, recte secutus, adjunxit, in principio vigiliarum. Ac si diceret: Illi peccatores laudem Dei audire possunt, qui in suis peccatis considerandis vigilare coeperunt. Sequitur:

Effunde sicut aquam cor tuum. Quid per cor, nisi profunda intelligentia? et quid per aquam, nisi doctrina facilis figuratur? Cor ergo sicut aquam effundit, qui hoc, quod intus solidum gustat, infirmis auditoribus facili foris eruditione insinuat. Quemadmodum Psalmista dicit: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). Qui autem pro amore Dei infirmis auditoribus sponte condescendit, is procul dubio coram Domino cor suum sicut aquam effundit. Sequitur:

Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Per elevationem manuum affectum cordis, per parvulos, infirmos fide, et necdum sensum maturum habentes, accipere possumus. Sancta ergo Ecclesia pro anima parvulorum suorum manus ad Deum elevat, quia pro salute eorum, qui adhuc pusilli fide sunt, non solum se in verbo praedicationis exercet, sed etiam humili devotione divinam jugiter misericordiam interpellat. Vel per manus, opera accipere possumus, quia ille nimirum pro anima parvulorum manus ad Deum elevat, quia ad provocandos animos carnalium spiritualibus studiis insistens, etiam licita quaedam humanae conversationis negotia devitat. Sicut Paulus, qui ut occasionem accipiendi pseudoapostolis tolleret, stipendia praedicationis, quae secundum consuetudinem, imo secundum divinam institutionem accipere licuit, propriis manibus victum quaerens omnino accipere recusavit. De quibus parvulis adhuc subditur:

Qui defecerunt fame in capite omnium compitorum. Quid per compita, nisi humanas actiones? et quid per caput compitorum, nisi concupiscentiam carnis, quae causa est et origo omnium humanarum actionum, intelligere debemus? Parvuli ergo in capite compitorum fame deficiunt, quia carnales quique quanto magis terrenis desideriis inhiant tanto magis a pastu spiritualis alimoniae jejunant.