|
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. LITTERAL. Non
desistit a proposito iste donec coepta ad finem perducat. Hactenus enim
cum peccatoribus egit, ut eos ad poenitentiam inflecteret; nunc
poenitentium causam suscipiens ad Deum sermonem convertit, ut eum pro
peccatoribus exoret. Simulque poenitentibus formam orandi tribuit,
aperte demonstrans quantum se in precibus peccator humiliare debeat; cum
ipse pro alienis peccatis orans, tam humili devotione se pietati divinae
prosternat. Quia enim causam difficilem se suscepisse considerat,
nequaquam aperta postulatione aures divinae majestatis pulsare
praesumit; sed cum magna reverentia, et tremore suae petitionis affectum
insinuando demonstrat, dicens: Vide, Domine et considera quem
videmiaveris ita. Quasi diceret: Populum tuum, quem tantum dilexisti,
qui praeter te solum alium protectorem non habuit, sic vindemias, sic
opprimis, sic devastas? Praesentem, quaeso, calamitatem considera,
pristinum amorem ad memoriam revoca; ut si nostris precibus non
flecteris, tuis saltem beneficiis ad compassionem et misericordiam
movearis. Vindemiaveris, inquit. Ergo non saltus fuit populus iste, sed
vinea cultorem habens, et fructum ferens. Attamen lignum vitis sine
cultura et fructu inutile est, et universis lignis vilius. Cur ergo
depopularis, quem colendo pretiosum, depopulando vilem, et inutilem
reddis? Quem vindemiaveris, inquit, ita. Quomodo ita? tam horribiliter,
tam monstruose, ut vinea ipsa devoret botros suos, et mulieres comedant
filios suos. Ideo exclamat, et dicit:
Ergone, Domine, mulieres comedent fructum suum. Id est filios suos,
parvulos scilicet ad mensuram palmae, id est teneros, vix dum palmae
mensuram habentes; ut immanis crudelitas, imo crudelis necessitas,
ostendatur. Bene autem mulieres, non matres: quia materno nomine
appellandae non sunt, quae maternae pietatis memores non fuerunt.
Fructum, inquit, suum comedent. Ac si diceret: Caetera germinantia ideo
fructificant, ut natura generis, quae in parente consumitur, in prole
germinis sui reparetur: homo vero naturae suae oblitus, fructum suum
consumit, per quem reparari debuit. Sed ne sic exaggerando miseriam Deum
non poscere sed provocare videatur, et quasi injustum arguere, qui tam
crudeliter populum suum punierit; post commemoratam poenam, culpam etiam
subjungit: callida quadam concessione utens, ut scilicet dum in culpa
confitenda a justitia Dei non discrepat, in misericordia quaerenda
petitionem suam citius ad effectum perducat, dicens.
|
|