|
Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta. Ac si diceret:
Quia prophetas tuos, et sacerdotes tuos in sanctuario tuo occiderunt:
sicut de Zacharia legitur filio Joiadae sacerdotis, quem Joas rex
interfecit: quia, inquam, eos occiderunt, ideo mulieres fructum uteri
sui comederunt, sicut de Maria filia Eleazari legitur: et in libro Regum
scriptum est (II Par. XXVI), et Josephus quoque testatur. Quod autem
dicit, si occiditur, sic est ac si diceretur: Quamvis tantum
peccaverint, nunquid tamen tam immani ultione plecti debuerunt? In quo
tamen judicium Dei non reprehendit, sed culpam concedens, et poenam
aggravans, misericordiam quaerit. Quasi diceret: Non est populus, quem
tantum dilexeris: cui tanta beneficia contuleris; non est populus, qui
tantum tibi peccaverit: non est populus, quem tantum dejeceris, tantum
vindemiaveris atque destruxeris: et ideo, quaeso, vide, non transitorie,
sed considera diligenter nostram miseriam, ut solitam nobis iterum
impendas misericordiam.
|
|