|
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. ALLEG. Ecclesiam
sanctam vineam appellari plurimis Scripturarum testimoniis comprobatur.
De quibus est illud evangelicum, ubi paterfamilias operarios in vineam
suam misisse dicitur (Matth. XX): quia videlicet Deus Pater, dum
praedicatores ad erudiendam Ecclesiam dirigit, quasi ad excolendam
vineam suam operarios mittit. Nam quemadmodum vitis magno quidem studio
et labore excolitur, sic nimirum vita fidelium non nisi magno studio et
labore ad virtutem informatur. Et quemadmodum vinea, si fecunda fuerit,
quidquid sibi laboris impenditur, fructuum ubertate restaurat: sic
nimirum vita fidelium, si studio disciplinae et eruditionis ad virtutem
profecerit, omnem adhibitam diligentiam pretioso fructu recompensat.
Item sicut lignum vitis sine fructu inutile est, et universis lignis
vilius: sic profecto ii qui per fidei doctrinam excoluntur, et tamen
fructum boni operis non afferunt, pejores sunt illis qui ad agnitionem
veritatis nunquam pervenerunt. Et fit nonnunquam ut hos tales Deus
gratiam subtrahendo, tanto profundius deserat, quanto diutius post
impensam gratiam ingratos tolerabat. Quorum tamen lapsum perfecti quique
ex compassione charitatis plangunt, et qui eos jam per fidem ejusdem
secum corporis membra esse gaudebant praecisionem eorum sine dolore
ferre non possunt. Ex quorum voce hic dicitur: Vide, Domine, et
considera quem vindemiaveris ita. Malos Deus vindemiare dicitur, cum
eos, quos ipse prius per praedicatores suos excoluit, subtracta gratia,
steriles et inanes derelinquit. Potest etiam vindemiatio ipsa ad electos
referri: quia nimirum cum quidam per infidelitatem ab unitate Ecclesiae
subtrahuntur, ipsa sancta Ecclesia nuda sibi, et quasi spoliata
remansisse videtur. Unde cum magno pietatis affectu pronuntiandum est
hoc, quod dicitur. Vide, Domine, et considera quem videlicet populum
tuum, pusillum gregem tuum, vindemiaveris ita. Quomodo? Subjungit:
Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? Per
mulieres recte malos praelatos accipimus sensu carnali et fluxis moribus
emollitos: qui fructum suum comedunt, quia de labore ministerii sui in
praesenti vita remunerationem accipiunt. Econtrario bonis doctoribus
dictum est: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester
maneat (Joan. XV). Electorum namque fructus permanere dicitur: quia in
eis pro labore non transitoria merces, sed praemium aeternum
conservatur. Mulieres ergo comedunt fructum suum quia carnales quique
dum in hac vita laboris sui mercedem accipiunt, quasi fructum non
conservant, sed consumunt. Quis sit autem fructus iste, declaratur, cum
dicitur: Parvulos ad mensuram palmae. Parvulos hic non aetate, sed fide
intelligere debemus. Per palmam vero initium boni operis non
inconvenienter accipimus. Quid est ergo quod fructus mulierum parvuli
dicuntur, nisi quod fides credentium doctoribus ad praemium reputatur?
Quos videlicet carnales praelati comedunt: quia nimirum dum terrenis
inhiant, infirmos fide et incipientes per exemplum mali operis ad
interitum pertrahunt, quos prius per verbum praedicationis in fide
genuerunt. Vel certe tunc mulieres parvulos suos comedunt: quando mali
praelati in Ecclesia subjectos quosque, quos cibo coelestis alimoniae
pascere debuerant, rebus suis amare spoliando per inopiam affligunt.
Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? Per
sacerdotem, et prophetam, eosdem hic intelligere debemus quos paulo ante
per mulieres significatos accepimus: praelatos scilicet qui et per
verbum prophetae sunt, et per ministerium sacerdotes. Per sanctuarium
autem cultus divinus exprimitur: ac si diceretur: Si praelati
spiritualia indigne administrando pereunt: quare ergo scelera eorum
subjectos innocentes involvunt?
|
|