|
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. MORAL. Congrua
similitudine anima a Deo vindemiari dicitur, quando donis virtutum malis
meritis suis exigentibus justo Dei judicio spoliatur. Sed est quaedam
vindemiatio caeteris perniciosior. Minus namque periculosum est virtutem
perdere, quam de virtute superbire. Qui enim virtutem perdit, saltem
detrimentum suum agnoscit: qui autem de virtute superbit, damnum
tolerat, ignorat. Propheta plangens animam, non solum peccatricem, sed
et de virtute falsa inaniter gloriantem - Vide, inquit, Domine, et
considera, quem vindemiaveris ita. Et quasi quaerens quomodo ita?
exclamando subjungit, et dicit: Ergone comedent mulieres fructum suum?
Mulieres namque fructum suum comedunt, quando carnales animae de
virtutis opere se per inanem gloriam pascunt. Fructum comedunt, quia
inde virtus ipsa consumitur, unde mens illicita refectione delectatur.
Fructum, inquit, suum. Qualem fructum? Parvulos ad mensuram palmae. Per
parvulos, accipere possumus virtutes teneras, et nondum ad robur virile
promotas: per palmam vero, boni operis initium. Parvuli ergo ad mensuram
palmae sunt virtutes tenerae, et ad initium bonae operationis noviter
productae. Quid est ergo quod mulieres parvulos ad mensuram palmae
comedere dicuntur nisi quod mentes carnales etiam de initio boni operis
gloriantur? Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et
propheta? Mens justi, quae sanctuarium Dei est, duo in se habere debet:
prudentiam scilicet et devotionem: prudentiam, per quam instantia mala
prospiciendo calcet; devotionem, per quam mala praeterita supplicando
abstergat. Quid ergo devotionem, nisi quemdam animae sacerdotem
expiationis sacrificium jugiter in conspectu Domini offerentem; et quid
prudentiam, nisi prophetam accipimus? Quia ergo sacerdos, et propheta,
in sanctuario Domini occiditur, mulieres parvulos suos comedunt: quia
nunquam mens hominis de se virtute sua extolleret, nisi prius per
negligentiam, et praeteritotorum malorum memoria, et futurorum cautela
in ea tepuisset.
|
|