|
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes [senex]: virgines meae, et
juvenes mei in gladio ceciderunt. LITTERAL. Vel sic distinguendum est:
Puer et senex in terra jacuerunt, virgines et juvenes in gladio
ceciderunt. Sive ita: Puer, et senex, et virgines in terra jacuerunt, et
juvenes in gladio ceciderunt. Quod propterea fortassis magis congruit:
quia virgines in bello gladio perimi non solent, sed in direptionem, et
depraedationem adduci, nisi ex hoc ipso atrocitas hostium designetur,
qui nec virginibus parcerent. Dicit ergo populum bellatorem cum regibus
et principibus gladio corruisse, reliquam multitudinem diversi sexus et
aetatis in captivitate distractam. Puer, inquit, et senex, et virgines:
infirma aetas, infirmus sexus, in terra jacuerunt, sine misericordia,
sine humanitate abjecti, in terra furoris. Non solum in terra, quod ad
poenam sufficere posset ejusmodi, sed in terra furoris. Vel in terra
sua, quam Dominus in furore suo vastari, et depopulari permisit: vel in
terra aliena, ad quam furor Domini eos expulit.
|
|