|
Sequitur:
Interfecisti in die furoris, percussisti, nec misereris [misertus es].
Quasi dicat: Tibi, Domine, nostram calamitatem ascribimus: de nostra
miseria tecum cansam inimus. Quia plagam, quam hostis saevientis furor
intulit, ira tua nostris prius peccatis provocata, dictavit.
Interfecisti eos, qui in gladio ceciderunt: percussisti eos, qui in
terra jacuerunt: nec misereris, ut cum tot jam periisse videas, ab iis
saltem, qui superstites adhuc sunt, flagellum tuae indignationis
avertas. Quaeso, Domine, obsecro, Domine, miserere: ut exitium, quod te
irascente incidimus, te miserante, evadamus.
|
|