|
Jacuerunt in terra puer, et senes. ALLEG. Sicut populus, sic et
sacerdotes. In terra jacuerunt, in terrenis desideriis quieverunt. Nec
solum quieverunt (quod superius significatum est, cum dictum est:
sederunt in terra, conticuerunt senes), sed et dormierunt: quia
jacuerunt, ut jam se ipsos nesciant: et omni ratione sopita unde
venerint, non considerent, aut quo tendant. Quibus per Paulum dicitur:
Surge, qui dormis: et exsurge a mortuis, et illuminabi te Christus
(Ephes. V). Heu! quam male jacent, qui in terra jacent! quam male
dormiunt, qui in terra dormiunt! qui in terra requiescunt, et cum
evigilant, nihil divitiarum in manibus suis inveniunt! Quidquid enim
temporaliter amatur, quasi somnium est, et evanescit, cum homo in morte
evigilare coeperit. In terra, inquit, furoris jacuerunt. Quid per terram
furoris, nisi hunc mundum accipere debemus: in quo genus humanum propter
primi reatus vindictam, de paradisi felicitate ejectum, et exsilio
damnatum est? Quanta ergo vesania, ut in hac peregrinatione homo requiem
quaerat, quo se in ira divinae ultionis projectum esse non dubitat?
Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. Per
gladium in hoc loco doctrina haereticorum signatur, de quibus in psalmo
dicitur: Lingua eorum gladius aculus (Psal. LVI); quia dum aliquos ab
unitate catholicae fidei ad suos errores pertrahunt, quasi membra a
corpore praecidunt. Per virgines autem et juvenes, fideles signantur,
qui et virgines sunt, quia integritatem fidei pravis operibus
corrumpunt; et juvenes sunt, quia per constantiam mentis adversis
ingruentibus non cedunt. Quid est ergo quod virgines in gladio cadere
dicuntur, nisi quia, testante Apostolo, bonos mores mala colloquia
corrumpunt (I Cor. XV), et dogmata haereticorum, in quibus fidei
castitatem violare praevalent, postmodum etiam bonorum operum
integritatem subvertunt? Juvenes in gladio cadunt, cum ii quorum
constantia adversis superari non potuit, dolis verborum succisi ad
infidelitatem corruunt. Vel si alteram distinctionem sequimur, virgines
in terra jacent, quando ii mente terrenis desideriis inhiant, qui foris
per exhibitionem operis castitatem simulant intentionis. Per juvenes
etiam, superbos, et de suis viribus praesumentes intelligere possumus,
quia vita homini in hac praecipue aetate et calore et robore viget.
Juvenes ergo in gladio cadunt, quia cum, Deus, superbos despicias, ii
qui haereticorum erroribus subvertuntur, constat quod nequaquam a
cognitione veritatis caderent, nisi prius alta de se sapuissent.
Sequitur: Interfecisti in die furoris; percussisti, nec misereris.
Interfecit eos, qui per infidelitatem corruerunt; percussit eos, qui in
lapsu pereuntium per passionem charitatis vulnerati sunt. Non miseretur,
quia dum lapsos non erigit, etiam dolorem stantium non consolatur.
|
|