|
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes. MORAL. Terra furoris est caro
nostra mortalis, quae ante peccatum primi hominis virtutum germina
protulit; postea autem ex maledictionis sententia spinas et tribulos
vitiorum germinare coepit Parvulus autem est sensus carnis, quia,
quantum in se est, semper puerilia quaedam et vana appetit. Sicut autem
per parvulum sensum carnis accipimus, ita per senes judicium et
appetitum mentis intelligere non inconvenienter possumus; quia et in
discernendo mens esse debet matura, et in appetendo non temeraria.
Parvulus ergo cum senibus in terra furoris jacet, quando id etiam
nostrae corruptionis, quod vindicta praevaricationis intulit; carnalis
mens non solum secundum sensum, sed etiam secundum judicium, et
appetitum sibi ad delectationem substernit, et ibi se putat requiescere,
ubi projecta est vapulare. Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in
gladio ceciderunt. Per virgines, castas cogitationes; per juvenes,
fortitudinem atque constantiam animi; per gladium, tentationem
adversarii accipere non inconvenienter possumus. Quia enim aetas
juventutis ampliori robore viget, quid aliud fortitudo bene agendi et
perseverandi constantia, quam quidam juvenes sunt in animo rationali?
quia et ad inchoandum opus prompti sunt, et in coepto opere sine defectu
persistunt. Recte ergo prius senes in terra jacuisse dicuntur, ac deinde
virgines et juvenes in gladio cecidisse memorantur; quia ex quo judicium
mentis et appetitus terrena delectatione corrumpitur, superveniens
tentatio facile et bonarum cogitationum integritatem violat, et
fortitudinem atque constantiam animi subnervat. Quia enim, ut saepe
dictum est, cogitationes ab affectibus prodeunt, dum ex corruptis
cogitationes corrumpuntur, quasi ex infecta radice rami amaritudinem
trahunt. Cumque carnalis animus extra carnem nihil appetit aut
discernit, omnis mox fortitudo ejus atque constantia, in tentationem
carnis emollescit. Neque hoc praetereundum est quod cum senes in terra
sedent, virgines capita sua cinere spargunt; cum senes cilicio
induuntur, virgines capita in terram abjiciunt, cum senes in terra
jacent, virgines in gladio cadunt; quia profecto secundum corruptionem
affectuum crescit corruptio cogitationum. Sequitur: Interfecisti in die
furoris, percussisti, nec misereris. Quasdam virtutes Deus aliquando in
animo per tentationem perimi, quasdam vulnerari permittit, ut dum
tentatus aliqua adhuc bona se retinuisse videt, prorsus in desperationem
non corruat; dum vero quaedam se perdidisse aspicit, de suis viribus non
praesumat; et tanto verius id, quod amisit, recuperet, quanto subtilius
suo damno edoctus, idipsum, quod retinuit, ex se non esse jam videt. Sed
quia multi non ad correptionem, sed ad subversionem tentari
permittuntur, idcirco homo, qui suae tentationis causam semper scire non
potest, periculum semper timere debet, propter quod recte ex voce
trepidantium subjungitur: Nec misereris. Quae nimirum sententia timoris
est, non assertionis. Quia enim cito a tentatione non liberat, ideo
tentatus flagellum suum irae, et non misericordiae esse putat; quod
tamen desperantis non est, sed timentis, ut diximus.
|
|