CAPUT 86

Vocasti quasi ad diem solemnem. LITTERAL. Ac si diceret: Inimici quidem semper ad nocendum parati sunt; sed tamen, nisi vocentur, venire non possunt. Non igitur arguit, sed honorat Deum iste, qui nihil viribus inimicorum tribuit, sed divinam potentiam etiam in sui oppressione extollit. Vocasti, inquit. Quasi diceret: Eorum fuit velle, tuum concedere, ut ex hoc ipso attendas, quod et tuum est liberare. Vocasti quasi ad diem solemnem, id est ad diem laetitiae et gaudii: non quod bonitas tua in nostra miseria delectata sit, sed quia malitia eorum in hoc exsultavit, ut idipsum te ad miserendum provocet, et citius nobis compatiaris, dum eos inique super nos gaudere conspicis.

Qui terrerent me de circuitu. Qui me undique arcerent, ne manus persequentium evaderent, ad similitudinem venatorum qui clamore feras in retia compellunt. Notat tempus illud quando Judaeis fugientibus Babylonios finitimae nationes circumquaque eis fugae praesidium obstruxerunt, ne evaderent manus inimicorum quando Sedechias cum exercitu bellatorum fugiens in campo Hiericonteo comprehensus est, et reductus in Reblata ad regem Babylonis, ibique filiis ejus coram eo interfectis, ipse caecatus est, et abductus in Babylonem. Unde sequitur:

Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Relinqueretur, subauditur, vivus; vel relinqueretur in terra sua, et non abduceretur captivus.

Quos educavi, et nutrivi. Educavi ad disciplinam, et nutrivi ad fortitudinem: qui magis plangendi.

Inimicus consumpsit eos. Id est, usque ad internecionem delevit.