CAPUT 87

Vocasti quasi ad diem solemnem: qui terrerent me de circuitu. ALLEG. Potest non inconvenienter in hoc loco tempus extremi examinis designari: quae dies vel ideo solemnis dicitur, quia tunc gaudia justorum inchoabunt, sive quia tunc omnia in medium discutienda deducentur. Quod nimirum tempus ita nemo sine terrore exspectat, sicut nemo est, cui sine culpa praesentis vitae cursum transire contingat. Electi vero dum se pro praesentis vitae miseria lamentis afficiunt, etiam mala quae restant ante oculos mentis adducunt, et sollicite futuros terrores considerando, ut ibi judicium evadant, hic se judicant. Considerant saevissimos exactores daemones, ad quorum praesentiam etiam electi terrebuntur: qui undique arctabunt judicandos, ita ut nemo locum evadendi habeat, nisi misericordia judicis districtionem temperaret ultionis. Quando multos, qui hic in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina veritatis enutriti inter filios Dei computandi videbantur, inimicus consumet et secum ad perditionem trahet. Potest etiam de paganis et haereticis, sive quibuslibet infidelibus dici, praecipue in tempore Antichristi, quando diabolus undique in membris suis ad persecutionem fidelium laxabitur. Qui dies ideo solemnis dicitur, quia tunc iniqui de oppressione bonorum laetabuntur; quia non est qui effugiat et relinquatur, dum alios in veritate persistentes corporaliter puniunt, alios autem sibi consentientes spiritualiter occidunt. Unde sequitur: Quos educavi, et nutrivi, inimicus consumpsit; quia nimirum multi tunc ad infidelitatem corruent, qui in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina enutriti fuerunt. Educavi, inquit, et enutrivi, non solum nutrivi, quia fortes etiam, quos pondus tribulationis oppressit, inimicus consumpsit. Bonos quidem persequendo affligere inimicus potest, consumere autem non potest; qui autem tribulatione superatur, ille ab inimico consumitur.