|
Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Dies
furoris Domini, finis uniuscujusque est: quando quisque cum magna
districtione ad reddendam rationem compellitur: qui prius in vita sua
quasi in die misericordiae benigne ad poenitentiam exspectabatur. Recte
ergo de die furoris dicitur: Non fuit qui effugeret, et relinqueretur.
Effugeret, scilicet conscientiam: relinqueretur ad poenitentiam. Notate,
quod dicitur: Effugeret, scilicet conscientiam. Magnum tormentum est
conscientia mala. Sed peccatores hic conscientiam suam effugere possunt:
dum exterioribus delectationibus dediti, mala, quae intrinsecus
tolerant, interim quodammodo oblivioni tradunt. Minus enim nunc spina
conscientiae cor pungit: quando eam (ut ita dicam) terrenae
delectationis fascia obvolutam contegit. Ibi autem conscientiae
tormentum effugere non potuerunt: quia cum sensus carnis in morte foris
clauditur, horror praeteritorum malorum intus animo aperitur. Tunc
infelix anima licet sero compuncta vellet jam per poenitentiam emendare,
quod non potest per conscientiam effugere. Sed justo Dei judicio, quae
prius tempora poenitenti indulta sibi neglexit, jam non relinquitur,
quia semel irrevocabili sententia emissa, amplius in hac vita ad
poenitentiam non differtur. Recte ergo dicitur. Non fuit in die furoris
Domini qui effugeret, et relinqueretur. Quia cum mortis hora
supervenerit, tunc quisque ad conscientiam suam redire compellitur, ut
ipsa comitante ad excipiendam sententiam judicis sine dilatione ab hac
vita transferatur. Sequitur: Quos educavi, et enutrivi, inimicus
consumpsit eos. Ne solam conscientiae poenam peccatoribus praeparari
putes: quos educavi, inquit, et enutrivi, inimicus consumpsit eos: quia
nimirum virtus, et pulchritudo mortalium corporum, quae hic per illicita
desideria pascitur, illic a tortoribus angelis in tormentis consumetur.
Quae ideo consumi dicitur, non quod substantiam poena in nihilum
redigat, sed quia dolor usque ad intima naturae percurrens, nihil
intactum relinquat. Vel per educatos, et enutritos, ipsa carni desideria
accipere possumus: quae educantur per superbiam, et enutriuntur per
luxuriam: et quanto magis ea explendo pascimus, tanto magis ad appetitum
inflammamus. Hos educatos, et enutritos consumit inimicus, id est, mors
de qua dicit Apostolus: Novissime inimica destruetur mors (I Cor. XV):
quia nimirum dum caro nostra in morte succiditur, omnia ejus desideria
pariter exstinguuntur, sicut per Psalmistam dicitur: In illa die
peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. XLV). Et considera quam
convenienter in fine lamenti novissima poena peccatoris animae
plangitur: ut intelligamus ea mala, quae praedicta sunt, quanta miseria
consequatur.
|
|