|
Omnes amici ejus spreverunt eam. Per amicos vult intelligi finitimas
nationes olim foedere junctas populo Judaeorum, qui nunc in pressuris
constitutum non solum spreverunt, auxilium non ferendo, sed etiam
inimici facti sunt persequendo. Secundum sensum allegoriae nox sunt
peccatores, maxillae vero praedicatores qui cibum verbi Dei exponendo
comminuunt, et sic ad infirmos, et sensu hebetes transmittunt. Quando
vero Ecclesia in hoc vitae praesentis exsilio in membris suis
perfectioribus lapsus infirmantium plorat, quasi plebs in captivitate
posita per noctem lacrymas in maxillis portat. Vel nox hanc ipsam, qua
vivimus, praesentem vitam significare potest, quando adhuc invicem
conscientias nostras, non videmus. Et, sicut supra diximus, maxillae
significant illos, qui scientiam verbi Dei habent. Tunc ergo sancta
Ecclesia per noctem lacrymas in maxillis portat, quando perfecti quique
quanto vicinius per illuminationem mentis diem aeternitatis conspiciunt,
tanto magis praesentis vitae tenebras plangunt, secundum sententiam
Salomonis, qua dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem [laborem] Non
est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus (Eccles. I). Charos
Ecclesiae eosdem peccatores accipimus, quos supra per noctem significare
dicebamus; quos profecto, dum plangit, diligit, quia nequaquam de eorum
perditione plangeret, nisi salutem eorum et conversionem amaret. Sed
tunc ab illis consolationem nullam accipit, quando nullus eorum ad
poenitentiam redit, quia consolatio flentium esset conversio peccatorum.
Vel chari Ecclesiae sunt illi beati angelici spiritus, vel animae
sanctorum, ad quorum consortium de hujus exsilii nocte suspirat; qui ei
tunc consolationem non ferunt, dum eam adhuc a sua societate peregrinari
sinunt. De qua adhuc subditur. Omnes amici ejus spreverunt eam. Quos hic
amicos Ecclesiae dicit, nisi potentes hujus saeculi, qui nonnunquam dum
temporaliter sublimatam vident, honorant, et se diligere fingunt, sed
dum in pressuris constitutam conspiciunt, persequuntur et spernuntur?
Secundum moralem sensum habet anima diem suum, habet noctem suam. Diem
habet, quando in lucem contemplationis erigitur; noctem habet quando
tentationum caligine tenebratur. Sed in die ridet, in nocte plorat, quia
mens, quae tentationum pondere pressa gemit, sublevata postmodum in
gaudio contemplationis hilarescit. Plorat ergo anima in nocte, quando
tenebrosam intus conscientiam salubri dolore compungit. Lacrymas in
maxillis fert, quando districta foris castigatione carnem affligit. Tunc
enim lacrymae in maxillis sunt quando dolores cordis usque ad
macerationem carnis perveniunt. De quo ad majorem adhuc doloris
exaggerationem subjungitur:
|
|