|
Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus
est (Joan III). Si nihil inter spiritum et corpus medium esset, neque
spiritus cum corpore, neque corpus cum spiritu convenire potuisset.
Multum autem distat inter corpus et spiritum; longe sunt a se duo haec.
Est ergo quiddam quo ascendit corpus, ut appropinquet spiritui, et
rursum quiddam quo descendit spiritus, ut appropinquet corpori. Id quo
ascendit corpus, altius corpore est: et iterum id quo descendit spiritus
inferius est spiritu. Sed et ipsa corpora non omnia ejusdem qualitatis
sunt, sed facta sunt alia superiora, alia inferiora, alia suprema, et
corpoream naturam pene transcendentia. Similiter et spirituum sunt alii
superiores, alii inferiores, alii infimi, et pene infra spiritualem
naturam prolapsi, ut in hunc modum infima cum summis copulentur.
Ascendit Moyses in montem, et Deus descendit in montem. Nisi ergo Moyses
ascendisset et Deus descendisset, non convenissent in unum. Magna sunt
in his omnibus sacramenta. Ascendit corpus, et descendit spiritus.
Ascendit spiritus, et descendit Deus. Quo ascendit corpus, superius est
corpore. Quo descendit spiritus, inferius est spiritu. Rursum quo
ascendit spiritus, superius spiritu: et quo descendit Deus, inferius
Deo. Corpus sensu ascendit, spiritus sensualitate descendit. Item
spiritus ascendit contemplatione, Deus descendit revelatione. Theophania
est in revelatione, intelligentia in contemplatione, imaginatio in
sensualitate, in sensu instrumentum sensualitatis, et origo
imaginationis. Vide scalam Jacob, in terra stabat, et summitas ejus
coelos tangebat. Terra corpus, coelum Deus. Ascendunt animi
contemplatione ab infimis ad summa. A corpore ad spiritum, mediante
sensu et sensualitate. A spiritu ad Deum, mediante contemplatione et
revelatione. Dominus autem scalae innititur, ut ad infima suprema
inclinentur. Ascendamus igitur et nos consideratione, quantum possumus,
quia etsi totum non possumus, forte aliquid possumus. Si non sumus
angeli volantes, tamen sumus homines ambulantes. Angeli scala non
indigent qui volant divina contemplatione; sed homines qui repunt, vel,
si amplius, ambulant humana ratione. Ego non puto angelos scalam
quaesivisse propter se, sed ut homines docerent quid facere debeant
ipsi. Ascensus est ab infimis ad suprema. Pone ergo primum quae infima
sunt, ut ab illis incipiens ordine ad superiora conscendas. Sunt igitur
in hoc mundi corpore quatuor elementa propriis qualitatibus distincta,
id est terra, aqua, ignis, aer. Sed ex his primum, id est terra sola per
se immobilis est, quia moveri non potest, nisi extrinsecus impellatur.
Reliqua tria mobilia sunt, quia per se moventur sine impulsu extrinseco.
Hoc tamen interest quod aqua teneri potest, ut non moveatur, aer et
ignis non possunt. Rursum aer ad statum teneri non potest, ad
praesentiam potest. Ignis vero nec ad statum tenetur, ut non moveatur,
nec ad praesentiam, ut non elebatur. Quaecunque ergo extrinsecus sive ad
praesentiam, sive ad statum teneri possunt, extrinsecus etiam moveri
possunt, vel ut moveantur, si immobilia sunt, vel ut amplius moveantur,
si minus sunt. Solus ignis sicut teneri non potest, sic etiam
extrinsecus moveri non potest, in se omnem motum habens et ex se.
|
|