|
Est itaque imaginatio similitudo sensus, in summo corporalis spiritus,
et in imo rationalis corporalem informans et rationalem contingens.
Sensus namque sive per visum, sive per auditum, sive per olfactum, sive
per gustum, sive per tactum, extrinsecus corpus contingens formatur,
ipsamque formam ex corporis contactu conceptam intrinsecus reducens per
meatus singulis sensibus emittendis et revocandis introrsum dispositos
ad cellam phantasticam colligit, eamque illi parti puriori corporei
spiritus imprimens imaginationem facit. Quae quidem imaginatio in brutis
animalibus phantasticam cellam non transcendit; in rationalibus autem
usque ad rationalem progreditur, ubi ipsam incorpoream animae
substantiam contingit, et excitat discretionem. Ergo imaginatio nihil
aliud est quam similitudo corporis, per sensus quidem corporeos ex
corporum contactu concepta extrinsecus, atque per eosdem sensus
introrsum ad partem puriorem corporei spiritus reducta, eique impressa.
Haec autem in rationalibus purior fit, ubi ad rationalem et incorpoream
animae substantiam contingendam defecatur; tamen illic quoque extra
substantiam illius manens, quia similitudo corporis est et fundatur in
corpore. Rationalis autem substantia corporea lux est; imaginatio vero,
inquantum corporis imago est, umbra est. Et idcirco postquam imaginatio
usque ad rationem ascendit, quasi umbra in lucem veniens, et luci
superveniens, inquantum ad eam venit, manifestatur, et circumscribitur;
inquantum illi supervenit, obnubilat eam, et obumbrat, et involvit, et
contegit. Et siquidem ratio ipsa sola contemplatione eam susceperit
quasi vestimentum, ei est ipsa imaginatio extra eam, et circa eam quo
facile exui et spoliari possit. Si vero etiam delectatione illi
adhaeserit, quasi pellis ei fit ipsa imaginatio, ita ut non sine dolore
exui possit, cui cum amore inhaesit. Hinc est quod animae corporibus
exutae, corporalibus adhuc passionibus teneri possunt, quia videlicet a
corruptione corporalium affectionum nondum mundatae sunt. Habet namque
et ipse spiritus quamdam in sua natura mutabilitatem, secundum quam
corpori vivificando appropinquat, in qua illa spiritualis et incorporea
substantia nonnihil suae puritatis deponit, et quasi quamdam grossiori
proprietate corpori assumendo occurrit. Quae quidam coaptatio, si
secundum solam naturam fit, mutationem habet, corruptionem non habet.
Sin autem vitiosa est, in hoc ipso puriorem naturam corrumpit, quod eam
ad consortium ignobilioris terminos naturae transire compellit. Et hoc
vitium quanto altius animae in corpore manenti inhaeserit, tanto
difficilius a corpore discedentem deserit: et non tollitur passio, etiam
cum tollitur causa passionis. Ipsa quippe anima, inquantum delectatione
corporis afficitur quasi quamdam corpulentiam trahens, in eadem
phantasiis imaginationum corporalium deformatur, eisdemque alte
impressis etiam soluta corpore non exuitur. Quae vero in hac vita se ab
ejusmodi faeculentia mundare studuerint, hinc exeuntes quia nihil
corporeum secum trahunt, a corporali passione immunes persistunt. Sic
itaque ab infimis et extremis corporibus sursum usque spiritum
incorporeum, quaedam progressio est per sensum et imaginationem; quae
duo in spiritu corporeo sunt. Postea in spiritu incorporeo proxima post
corpus est affectio imaginaria, qua anima ex corporis conjunctione
afficitur, supra quam est ratio in imaginationem agens. Deinde ratio
pura supra imaginationem, in qua ratione supremum est animae a corpore
sursum. Quando autem ab anima sursum itur ad Deum, prima est
intelligentia, quae est ratio ab interiori formata, quia rationi
concurrens conjungitur praesentia divina, quae sursum informans rationem
facit sapientiam, sive intelligentiam, sicut imaginatio deorsum
informans rationem, scientiam facit.
|
|