Quomodo sermo Dei unus est, scilicet Verbum incarnatum;
item vivus, efficax, penetrabilis, etc., et quomodo omnia
nuda et aperta sint Deo; et de sacerdotio Christi.


CAPUT 1

Semel locutus est Deus (Psal. LXI), quia unum Verbum genuit, per quod omnia fecit. Hoc Verbum est sermo ejus. Unus est ergo sermo Dei, quia unum est Verbum Dei. Et ideo vere unus, quia unius unus, qui sententias multiplices non complectitur; sed uno et simplici verbo consummatur. Quare ergo dicitur in psalmo: Ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L). Et alibi: Vivifica me ut custodiam sermones tuos (Psal. CXVIII). Si enim vere sermo Dei unus creditur, quomodo multi sermones ejus dicuntur? Sed sciendum est quod aliter per hominum ora loquitur Deus, aliter per semetipsum. Nam quod Deus in hominibus per homines loquitur, hoc fere omnis et Veteris et Novi Testamenti scriptura testatur. Loquitur ergo Deus per homines, loquitur per se, multos sermones per homines, unum per semetipsum. Sed quoscunque per hominum ora protulit, iste unus in omnibus illis fuit, et omnes in isto uno unum sunt, qui sine isto quolibet loco vel tempore prolati esse non possunt. Videamus ergo magnum sacramentum, verbum Dei humana carne vestitum, semel visibile apparuit, et nunc quotidie idem ipsum humana voce conditum ad nos venit. Et quamvis aliter per carnem, atque aliter per vocem humanam hominibus innotescat, quodam modo tamen hic intelligenda est vox Verbi, quod ibi caro Dei. Humanitatem Christi mali quoque et increduli non solum videre, sed etiam occidere potuerunt: et adhuc quotidie sermonem Dei foris audiunt et contemnunt. Et quemadmodum illi hominem occidere non praesumerent, si Deum cognoscere potuissent, ita quoque isti nequaquam verba divina audita respuerent, si virtutem eorum interno sapore gustare valerent. Sermo igitur Dei vivus est, quia vita in eo est. In eo quod foris auditum excitat, id quod intus est cor vivificat. In eo quod auribus illabitur, id quod cordi inspiratur. Quod foris est transit, quod intus est mutabilitatem non recipit. Quod foris decursus verborum explicat, intus veritas incommutabilis dictat. Propterea, inquit, coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI). Ubi utique non transibunt ubi transitoria non sunt, quia sicut in multis unum verbum non dividitur, ita multa in uno verbo non variantur.