CAPUT 2

His itaque de sermone Dei breviter explicatis, nunc Apostoli verba inspiciamus: Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Vivus, quia non mutatur; efficax, quia non deficit; penetrabilis, quia non fallitur. Non mutatur in promisso, non deficit in facto, non fallitur in judicio. Promissio ejus oblivione non moritur, nec intentione mutatur. Operatio ejus difficultate non vincitur. Judicium ejus ambiguitate non fallitur. Veraciter promittit, fortiter facit, subtiliter discernit. Vivus est sermo Dei ut credas, efficax ut speres, penetrabilior ut timeas. Vivus est in praeceptis et prohibitionibus, efficax in promissis et comminationibus, penetrabilior in judiciis et damnationibus. Sed quia veritas promissorum, et omnipotentia operum ejus credenda potius quam discutienda sunt, quae sit subtilitas judiciorum ejus consideremus. Penetrabilior, inquit, est sermo Dei omni gladio ancipiti. Anceps est gladius, qui ex ambabus partibus incidit, qui cum infigitur penetrans ex utraque parte secundo viam sibi aperit, hic tamen non nisi carnem incidit; sed Dei gladius utrinque secat, quia potest animam et corpus perdere in gehennam ignis (Matth. X). Sive in judiciis utrinque secat, quia utrumque dijudicat, incidit et discernit. Sequitur: Pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus (Hebr. IV). In unoquoque homine tria sunt, caro, spiritus, et mens. Ad carnem pertinet delectatio, ad spiritum cogitatio, ad mentem discretio. Delectatio est serpens, cogitatio Eva, discretio Adam. In delectatione est superfluitatis concupiscentia. In cognitione est necessitatis providentia. In discretione est veritatis sententia. Delectatio providentiam obtentu necessitatis ad superfluitatem praecipitat. Providentia rationem per compassionem inferioris inclinat a sententia veritatis. Prima divisio est inter serpentem et Evam, hoc est inter carnalitatem sive animam, vel animalitatem et spiritum, inter delectationem et cogitationem, inter superfluitatem et necessitatem. Secunda divisio est inter Evam et Adam, inter cogitationem et intentionem, vel discretio inter prudentiam carnis et sententiam veritatis. Sermo etiam Dei quasi inter animam et spiritum dividit, quando sacrum eloquium nobis, quae inter carnalia et spiritualia desideria repugnantia habeatur ostendit. Sequitur: Compagum quoque et medullarum (ibid.), id est etiam usque ad divisionem compagum et medullarum pertingit ipse sermo Dei. Quid vero per compages et medullas accipere debeamus, explanatur cum subditur: Cogitationum et intentionum (ibid.). Compages sunt cogitationes, medullae intentiones. Primum foris sunt opera quasi cutis, deinde delectatio quasi caro, deinde cogitationes quasi ossa, deinde intentio quasi medulla. Sicut cutis carnem tegit, sic opera delectationem, et sicut ossa carnem fulciunt, sic cogitationes desideria pascunt; et sicut medullae ossibus interiores sunt, sic in cogitationibus intentiones latent. Cogitationes etiam compages vocantur, quia quodammodo ita desideria adinvicem copulant, sicut compages membrorum artus ligant. Compago enim vinculum est quod medium est, et extrema conjungit. Et similiter cogitationes, quia et ex desideriis nascuntur, et desideria generant quodammodo, et haec nutriendo, et illa gignendo utraque ad invicem ligant. Quasi enim praecedentibus sequentia connectunt, quia de illis et ipsae, et illae de ipsis prodeunt. Quod vero desideria cogitationes gignere diximus, nemini qui seipsum cognoscit, ignotum esse potest, quia illius profecto saepius in cogitatione volvimur, cujus amore plus affecti sumus. Unde etiam Dominus in Evangelio dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum (Matth. VI). Ac si diceret: Ubi est desiderium tuum, ibi est et cor tuum, id est ubi est affectio tua, ibi est et cogitatio tua. Rursus quod cogitationes desideria generent, Psalmista ostendit dicens: In meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). Quia cujus rei cogitatio animo frequenter insederit, illius amor acrior in corde exardescit. Convenienter igitur per medullas, quae in corpore magis secretae sunt et reconditae, intentiones accipimus, quae quasi cogitationum nostrarum medullae sunt, quia in cogitatione cordis latet intentio cogitationis. Quam dum subtiliter discutimus, quasi ad interiora ossium penetramus.