|
Liquet ergo quod recte compages, cogitationes, et medullae dicantur
intentiones. Superest inquirere quomodo sermo Dei usque ad divisionem
eorum pertingat. Prima divisio est inter animam et spiritum, hoc est
inter voluptates carnales et spirituales. Secunda divisio est inter
compages, id est cogitationes carnales et spirituales. Primum enim
discernuntur voluptates, et utrum bono an malo desiderio affectus sit
animus. Quae discretio ideo prima est, quia facilius quisque sua
desideria dijudicare potest; deinde sequitur discretio cogitationum,
quae magis est occulta, et difficilius comprehenditur. Quia enim ex
pravis desideriis bonae nonnunquam cogitationes oriuntur, et rursus ex
bonis desideriis pravae cogitationes prodeunt: non facile est
cogitationum qualitatem discernere vel discutere, cum non solum ex
praecedentibus desideriis, de quibus oriuntur, sed etiam ex
subsequentibus quae ipsae gignunt, eas oporteat judicare. Sed ut
apertius videatur qualiter ex pravis desideriis bonae, et ex bonis
desideriis pravae cogitationes nascantur, exemplo monstretur. Nemo est
qui desiderium rapinae nesciat malum esse, sed aliquando ex desiderio
rapiendi nascitur desiderium occidendi, et saepe ex desiderio occidendi
nascitur horror homicidii. Dum ergo ex malo desiderio cogitatio bonorum
gignens affectum prodit, quasi in radice mala surculus bonus dulcem
fructum facit. Similiter aliquando ex bono desiderio mala cogitatio
nascitur, ut nonnunquam pollutionem carnis abominando, turpitudinem
carnalis concupiscentiae cogitare incipimus, et ex ipsa nostra
cogitatione ad delectationem illicitam inflammamur, et quasi de puro
fonte aqua manare incoeperat, sed paulatim defuens in sentinam
turpitudinis ibat. Aliquando autem cogitationes et ex bonis desideriis
prodeunt, et bona desideria gignunt, vel ex malis ortae similiter mala
proferunt. In qua ambiguitate quia difficilius veritas discerni potest,
bene post divisionem animae ac spiritus, id est carnalium et
spiritualium voluntatum, divisio compagum, id est cogitationum bonarum
et malarum, quasi perplexior et difficilior est posita. Postremo, quia
discretio intentionum iis omnibus secretior esse cognoscitur, merito in
extremo medullarum quoque divisio subditur. Haec autem omnia sermo Dei
dijudicando penetrat, quia ille qui per sapientiam suam intus secreta
nostra subtiliter intelligendo discernit, foris per doctrinam suam
utiliter nos illuminando eadem intelligere facit. Quia igitur vivus est
sermo Dei, credamus eum vera promittere; quia efficax est, speremus eum
promissa perficere; quia penetrabilis est, et falli non potest,
offendisse eum poeniteamus, et de reliquo timeamus offendere. Ipse enim
et voluntates nostras intelligit, et cogitationes videt, et intentiones
comprehendit. Sequitur:
|
|