CAPUT 4

Non est ulla creatura invisibilis coram ipso (Hebr. IV). Oculus Dei et longinqua capit, quia ubique praesens est, et intima, quia in omnibus est, et subtilia, quia perspicax est, et maxima comprehendit, quia omnia in ipso sunt. Hoc prosequitur dicens: Omnia sunt in conspectu ejus nuda (ibid.), quia in ipso sunt omnia et aperta (ibid.), quia ipse est in omnibus, vel nuda creatura dicitur, nuda actio vel cogitatio, vel intentio humana. Quidam est oculus, qui foris est et non intus, sicut oculus carnis; quidam intus est ad aliquid, et ad aliquid foris, ut oculus cordis; et quidam oculus, qui intus est tantum et non foris, ut oculus Dei. Oculus carnis videt tantum extima corporum, et oculus mentis extima cordium. Oculus Dei intima videt. Oculus cordis ad oculum carnis intus est, ad oculum Dei foris. Et sicut oculus carnis non capit quae capit oculus cordis, sic oculus cordis non capit quae capit oculus Dei; sed oculus Dei capit quae capit oculus cordis. Igitur oculus carnis tantum capit extima corporum. Oculus cordis et extima et intima corporum sed tantum extima cordium. Oculus vero Dei extima simul et intima non solum corporum, sed etiam cordium capit. Ergo non est ulla creatura invisibilis coram eo. Omnia autem sunt nuda et aperta coram eo. Ab oculis nostris teguntur saepe etiam quae visibilia sunt; quae invisibilia sunt clauduntur. Actio visibilis est, intentio invisibilis est. Sed actiones hominum licet in sua natura visibiles sint, multis tamen modis teguntur ab oculis nostris, ne videantur. Intentio autem videri non potest, etiamsi ipsa actio videatur. Igitur oculis Dei omnia sunt nuda, quia ipse omnes actiones hominum videt ubicunque fiant, quia non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ubi abscondantur qui operantur malum; nec operimentum tegit, nec velamen protegit, nec paries intercludit, nec caligo abscondit nos ab oculis ejus. Ergo omnia sunt nuda, quia ipse videt omne quod agitur; omnia aperta quia ipse videt qua intentione agatur. Sequitur: