CAPUT 5

Ad quem nobis sermo (ibid.), id est ad Deum vel ad sermonem ejus, subauditur vel est, vel erit, vel esse debet sermo. Primum fit sermo Dei ad nos, postea sermo noster ad Deum. Duobus autem modis fit sermo Dei ad nos, interius et exterius. Interius per inspirationem, exterius per praedicationem. Item per inspirationem duobus modis, per naturam et per gratiam. Per naturam, quando conditis inspirat cognitionem boni; per gratiam, quando reparatis suggerit amorem boni. Duobus etiam modis fit noster sermo ad ipsum, vel consulendo rationem, vel reddendo rationem. Si modo rationem ex voluntate consulere ad faciendum nolumus, tunc ex necessitate de factis rationem reddemus: sicut in Apocalypsi dicuntur libri aperti, et deinde liber alius apertus qui est vitae, postea judicatos mortuos ex iis quae scripta erant in libris (Apoc. XX). Libri sunt corda hominum. Liber vitae est sapientia. Dei libri aperiuntur, quando manifesta sunt secreta cordium. Liber vitae aperietur, quando unicuique luce interiori manifeste patescet omne quod faciendum est. Et mortui ex his quae in libris sunt, non quae in libro, judicantur, quia peccatores ex suis operibus judicabuntur. Libri nostri ad librum Dei scripti sunt, quia corda nostra ad similitudinem sapientiae Dei condita sunt sicut dicitur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Adhuc scribi debent libri nostri secundum exemplar libri vitae, sicut dicit Apostolus: Estote imitatores Christi sicut filii charissimi (Ephes. V). Etsi scripti non sunt, saltem corrigendi sunt. Conferamus itaque libros nostros cum hoc libro, ut si quid aliter habuerint, corrigantur, ne in illa ultima collatione, si quidpiam aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur. Sic intelligi potest, ad quem, id est sermonem est nobis sermo. Vel aliter, ad quem est nobis sermo. Loquamur ad Christum de nobis, ut ipse ad Patrem loquatur pro nobis, quia pontifex est, ut conferat Deo vota populi, et magnus. Magnus secundum divinitatem, quia Filius Dei; magnus secundum humanitatem, quia penetrat coelos. Accedamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, id est ad ipsum in quo regnat gratia. Gratia autem in eo duobus modis regnat, quia nec in eo malitia est, quae affectum gratiae impediat quin velit, nec in nobis miseria quin possit. Accedamus ergo cum fiducia, quoniam et officium ejus est ut pro nobis oret, quia pontifex constitutus; et meritum ipsius ut impetret, quia justus. Denique libenter compatietur, quia et ipse propter nos infirmitatibus circumdatus est. Constitutus est, quia a Deo. Non enim ipse se constituit, sed Deus illum glorificavit, qui dixit: Filius meus es tu: ego hodie genui te (Psal. II; Matth. II, XVII; Marc. IX). Quando in baptismo hoc dictum est super Christum, tunc quasi ad pontificatum electus est. Quando in monte dictum est, tunc quasi pontifex est ordinatus, et veste indutus gloriae. Postea in tertia voce quae ad eum venit de coelo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XVII), approbatus et confirmatus est in dignitate sua, sicut Aaron post ordinationem, quia quosdam aemulos et suo sacerdotio derogantes habuit, a Deo probatus est et confirmatus. In monte vestem gloriae in ordinationem accepit; in resurrectione ad offerendas pro nobis preces Deo induit. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat oblationes et sacrificia pro peccatis (Hebr. V). Duplex esse debet assumptio eorum qui praeficiuntur, scilicet ut primum intus per gratiam assumantur ad excellentiam virtutis, postmodum foris per obedientiam vocentur ad excellentiam dignitatis. Alii assumuntur intus, et non foris sicut boni subjecti. Alii assumuntur foris et non intus sicut mali praelati, alii foris et intus sicut boni praelati, alii nec foris nec intus sicut mali subjecti. Sequitur: