CAPUT 6

Pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum (ibid.). Dicitur in Evangelio: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Luc. XX). Sicut Caesar habet praefectos suos ad populum qui exigant ea quae Caesaris sunt, sic et Deus habet praefectos suos ad populum suum, qui ea quae Dei sunt requirant. Et sicut praefecti Caesaris legatione populi funguntur ad intercedendum, et legatione Caesaris ad populum ad imperandum, sic et praefecti Dei, id est praelati in Ecclesia legatione populi funguntur ad Deum ut obsecrent, sive legatione Dei ad populum ut jubeant. Aliud est enim officium praelati, inquantum est legatus populi ad Deum, et aliud est in quantum legatus Dei ad populum. In illo officio, quo est legatus populi erga Deum, devotionem exhibere debet, ut eum oblationibus et sacrificio spirituali precibusque placatum reddat. In eo officio quo est legatus Dei ad populum, ad ipsum pertinet ignorantes docere, peccantes corrigere. De illo officio in quo est legatus populi ad Deum dictum est, ut offerat sacrificia et oblationes pro peccatis. De illo officio in quo est legatus Dei ad populum, dictum est, ut sciat compati iis qui ignorant et errant. Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Hebr. V). Quidam sunt qui se in infirmitate esse cognoscunt, sed circumdatos infirmitate non putant, hi videlicet qui in quibusdam actionibus suis fortes se esse considerant. Qui vero in omnibus suis se infirmari conspiciunt, in quantum ad existimationem suam, undique infirmitate circumdati sunt.