Auctor incertus

Joannes Cornubiensis?

APOLOGIA DE VERBO INCARNATO
AUCTORE, UT VIDETUR, JOANNE CORNUBIENSI,
CONTINENS Objectiones contra eos qui dicunt
Christum non esse aliquid secundum quod est homo.


PROLOGUS

Fides est certitudo rerum invisibilium ad religionem pertinentium, supra opinionem et infra scientiam constituta. Ex hac fidei assignatione patet quod non licet dubitare, vel opinari circa fidei articulos. Ubi enim est opinio, non est certitudo, ubi vero non est certitudo, non est fides. In naturalibus opinionibus vel poeticis existimationibus, vel in allegoricis, vel tropologicis sententiis, licet diversas sententias promere. Circa fidem non licet non solum aliud constituere, sed nec de ipsa veritate ad modicum dubitare; sed oportet firmiter ipsam profiteri. Unde in Symbolo Athanasii: Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Si autem de nullo fidei articulo licet diversa opinari, maxime de illo qui caeteris est principalior, cui caeteri tanquam fundamento innituntur, qui in his verbis exprimitur. Verbum caro factum est (Joan. I), id est homo constans ex carne et anima. Unde Augustinus: Firmissime tene, et nullatenus dubita ipsum qui aeternaliter natus est de Patre, esse illum qui essentialiter conceptus est et natus de Virgine, unius naturae cum matre. Ecce Augustinus prohibet dubitare, et jubet firmissime tenere in Christo duas esse naturas, divinam scilicet, secundum quam dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); et humanam, secundum quam dicit: Pater major me est (Joan. XIV).