|
Quaero an Christus sit aliquid quod mediante Virgine sit de Abraham, id
est homo de homine, creatura de creatura? Mediator Dei et hominum est
Christus Jesus (I Tim. II). Medium non est aliquod nisi inter extrema.
Quaero igitur quid sit hoc medium, et quae sint extrema. Habes unum de
extremis, ubi legitur, Mediator Dei; alterum ubi ait, et hominum. Quaero
quid sit medium. Audi Apostolum: Homo Christus Jesus (ibid.). Non ait
Verbum, quia non est mediator in eo quod est Deus, sed unum de extremis.
Si ergo id quod est assumptum, non est Christus, nec est mediator. Quid
ergo? Dic quae sint illa tria quorum duo sunt extrema et tertium
mediator. Deus enim et homines reconciliati, duo sunt extrema. Mediator
autem quid erit? Audi saltem quid super hoc dicat Apostolus: Homo
Christus Jesus, quem nobis conjungit naturarum communio, Deo autem eum
sociat unius et ejusdem personae unio, non integralis, Deo indigna
compositio. Quod autem Deus non sit pars hujus personae, Augustinus
dicit his verbis: Christus est persona geminae substantia, non tamen
pars hujus Deus est. Haec dictio totum quandoque vim collectivam partium
integralium habet, ut cum dicitur totus homo creatus est a Deo,
videlicet quaelibet pars hominis, anima et caro, forma et compago
partium, creatione Dei existit. Quandoque per eamdem vocem fit omnis
compositionis exclusio. Ut cum dicitur, totus Deus est ubique
essentialiter, quibus verbis partes habere negatur. Si enim diversitate
partium occuparet diversitatem locorum, non esset ubique totus. Sensus
hic est: Deus ubique est totus, id est nusquam de ejus essentia quidquam
abest. Quandoque totum significat, non totaliter unitorum consortium. Ut
cum unionem animae et corporis totum dicimus, vel carbonem ignitum.
Baptismus etiam ex duobus constare dicitur, elementis scilicet et verbo
vitae; et sacramentum Eucharistiae ex specie visibili, et corpore et
sanguine Christi. Sic Christum dicimus quasi totum. quantum ad
divinitatem et humanitatem, quia hae duae naturae in una persona sunt
sociatae, sicut elementum et verbum in baptismo, et species visibilis et
caro Christi in altaris sacramento sibi sociantur. Multum tamen
differenter, quia incomprehensibilis est concretio, qua uniuntur Deus et
homo. In nullis praedictis unitis alterum dicitur de altero. Quia nec
ignis carbo, nec carbo ignis. Visibilis species non est caro Christi,
nec caro anima, et e converso. Sed in Christi persona ineffabilis
invenitur convertentia. Nam et Deus homo, et homo Deus; et totum Deus,
et totum homo. Quid est totum? Christus. Sicut enim animae et corporis
consortium vocatur homo, sic humanae et divinae naturae personalis
concretio dicitur Christus, etiam sic quasi quoddam totum quantum ad
duas unitas in Christo naturas. Nec tamen est eadem praedicandi in
homine reciprocatio, quia duae rationales et personae capaces non sunt
unitae in eo substantiae. In Christo ergo vel ejus sacramentis non est
partialis integritatis vulgaris compositio.
Dicunt quidam quod ex anima et carne Christi nihil est compositum, sicut
nec ex duabus naturis. Unde consequenter adjungunt quod nihil quod est
homo, est Deus, vel tertia persona in Trinitate. Nos credimus et
confitemur utrumque, quod ex carne et anima Christi sit quoddam
compositum, et quod illud sit Deus, et tertia in Trinitate persona per
gratiam, non per naturam; quod prius demonstrandum est authenticis
testimoniis, et deinde rationibus. Hoc autem in primis sciendum est quod
nec canonica Scriptura, sed nec sanctorum Patrum hoc dicit quod ex
duobus praedictis non sit aliqua composita substantia. Quomodo ergo
audes praedicare quod nulla auctoritate potest probari? Dic tu ipse, si
potes, quis sanctorum sit usus his verbis: Christus nihil est in eo quod
est homo, vel nihil constat ex anima et carne Christi, vel nihil quod
est homo est Deus, vel tertia persona in Trinitate? Fatetur tamen
nobiscum Deum esse hominem, et hominem esse Deum.
|
|