QUAEST. X.

Quaero ergo quid sit res hujus nominis homo? Nonne res constans ex anima et carne? Quomodo nominis rem negant, et ipsum nomen sine re sua Deo tribuunt? Non enim corpus purum et anima nuda est homo, sed corpus animatum vel anima habens carnem. Cum igitur anima Christi per omnia vegetet corpus suum, et vivere faciat, sicut anima mea corpus meum, imo multo excellentius, quomodo ex conjunctione corporis mei et animae meae habet esse verus homo, et ex anima et corpore illo sanctissimo non habet esse verus homo? Si ergo nihil habet esse ex illis duobus, ut quidam dicunt, non fuit in Christo animae et corporis similis caeteris hominibus concretio. Contra quos dicit Hilarius in nono libro: Cum natus sit Christus lege hominum, non tamen conceptus, habens in se etiam constitutionem humanae conditionis in origine. Intueamur igitur quae sit constitutio hominis in nobis, et hanc credamus cum Hilario esse in Christo. Idem in eodem: Christum non ambigimus esse Deum Verbum. Neque rursus filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus. Fiducialiter ergo credamus quod sic affirmat Hilarius, cui consonat quod Augustinus dixit, exponens illud: Et Verbum caro factum est. Asserit enim quod pars pro toto ponitur. Quae pars pro toto? Caro pro homine. Oportet ergo hominem esse quoddam totum, cujus pars sit caro. De hoc eodem jam superius dictum est. Sed et alia quae jam dicta sunt, non est superfluum repetere in testimonium veritatis. His consentit Hieronymus: Ipsum Dei Filium dicimus in fine saeculorum perfectum hominem nostrae naturae suscepisse. Si igitur nihil est ex anima et carne Christi, quod perfectum dicit susceptum hominem? Nonne Athanasius in Symbolo de Christo: Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens? Si adhuc post tanta testimonia veritatis dubitas, audi Hieronymum dicentem: Anathematizamus Apollinarem et ejus consimiles, qui dicunt hominem assumptum his propter quos assumptus est fuisse dissimilem. Dic, quaeso, quid anima tua agat in corpore tuo, quantum ad naturalia, quod anima Christi non faciat in corpore suo? Dicit aliquis: Ex anima et corpore hujus hominis consistit quaedam persona, quae non est Filius Dei. Nonne igitur ex anima et carne Christi est quaedam persona quae non sit Filius Dei? Solutio. Concedendum est quod id quod est compositum ex persona, non tamen a natura suscepta contrahit suam personalem differentiam, sed a Verbo Dei cui unitur. Hinc dicimus quod homo assumptus est in personam Verbi, sed Verbum non assumpsit personam hominis, quia non superius ab inferiori, sed inferius a superiori persona dicitur. Recole quae dicta sunt de persona in praecedentibus.