|
Si Christus non est aliquid constans ex corpore et anima, quaero quid
fuerit in eo capax eorum quae in Evangelio de eo dicuntur. Legitur enim
quod jejunavit, comedit, sedit, stetit, dormivit, vigilavit, quievit,
itinere fessus fuit, flevit, infremuit, ingemuit, super mare ambulavit.
Talium ergo capax fuit substantia an non substantia, creata an increata,
animata an inanimata? Nemo dicat has appellationes nudas fuisse in
Christo. Ut enim Hilarius dicit in sexto, proprietates nomina sequuntur.
Nonne ergo insaniae est professioni nominum detrahere veritatem
proprietatum? Quid igitur mortis capax fuit, assumens an assumptum?
Mortuus est homo ille. Nunquid more solito sic expones: Homo ille, id
est habens hominem mortuus est? Hic non licet procedere. Absit enim ut
mortuum sit Verbum quod hominem assumpsit, quia fons vitae non aruit!
Cum enim legitur: Dominus gloriae crucifixus est, et vita in ligno
moritur, solum id quod assumptum est, morti subjectum esse debet
intelligi. Sed anima mori non potest, ergo vel corpus, vel aliquid
constitutum ex anima et corpore mortuum est, sed corpus quod non est
rationis capax nunquam vixit vita humana, quomodo ergo mortuum eo genere
mortis quo homines moriuntur?
|
|