QUAEST. XII.

Quaero quid in Christo subjectum fuit sensibilitati? Non enim anima fuit sensibilis, nec caro, quia quod non est animal, non est sensibile. Si ergo in Christo non fuit aliquod compositum ex anima et carne, nec vere Christus fuit sensibilis, nec mortalis, et sic nec vere mortuus. Item: Nonne perceptibilis erat disciplinae, vel visibilis? Si ista ei conveniunt, quomodo non erat id quod est homo? Vel si haec species homo non praedicatur de eo, quomodo ejus proprium potest ei convenire? Nunquid dicet aliquis quod potuit Christus flere, sed non ridere? Si ergo ea dicuntur de Christo, quae soli substantiae ex anima et carne constitutae habent convenire, quis audet negare ipsum esse substantiam ex corpore et anima constitutam? Non est auditum a saeculo esse aliquam animam quae cum corpore personam sive hominem non constituerit. In hoc enim differt anima ab angelo. Cum igitur anima Christi sit spiritus, nec angelus, naturalis conditio exigit ut cum corpore aliquam substantiam constituat. Dominus dicit loquens Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud (Joan. II). Quaero igitur cujus rei fuerit illa solutio? De carne enim scriptum est: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). Ergo necessario separatio illa fuit animae et carnis. Divinitas enim a neutro separata est. Sed quomodo mors secuta est divortium, cum non erant unita ad aliquid vivens constituendum. Dicit Joannes: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II). Quod non est intelligendum quasi in se fuerit caro dissoluta, quia, ut jam dictum est, non vidit corruptionem. In quo ergo fuit illa dissolutio? Vel quod subjectum fuit dissolutioni? Non invenies quid, nisi dicas aliquod compositum ex corpore et anima. Conjuncta ergo erant vivendo quae dissoluta sunt moriendo, et animal vivum et spirans templum quod movi potuit, et a morte excitari, animal vivum et spirans templum, de quo dixerat ego in triduo excitabo illud. Concedunt nobiscum quod Christus est homo; non enim cum mutatione intellectus audent mutare et verba. Nos quidem sic intelligimus, imo omnes catholici intellexerunt. Christus est homo, id est substantia creata constans ex corpore et anima. Ipsi sic exponunt: Christus est homo, id est habens hominem.