|
Quaero ergo an Christus et Enoch sint homines? Si Christus non est homo
eadem significatione qua aliquis ex nobis, quomodo frater noster est?
Petrus homo erat, non hominem habebat. Christus homo erat, id est
hominem habebat, ut isti exponunt. Nunquid igitur licet pluraliter
inferre: Ergo Christus et Petrus homines erant? Item: Nonne passibilis
et mortalis erat sicut unus ex nobis? Si ergo passibile potest nobis et
illi in eadem significatione convenire, quare non homo? Quare potius
concedimus accidentia nobis et illi esse communia, et non esse hominem?
Nunquid convenit nobiscum in accidentalibus, et non in substantialibus?
Augustinus dicit quod habitus est hominis susceptio quasi vestis quae
non mutat quod vestitur. In quo verbo multi gloriantur. Non ait tamen
Augustinus quod homo susceptus est vestis verbi assumentis, sed quasi.
Et in quo consistat similitudo ostendit dicens quod non mutat quod
vestitur. Quibus verbis nihil aliud vult ostendere, nisi hoc quod in
susceptione hominis non est mutatum vel conversum in aliud Verbum Dei.
Deus enim factus est homo, ut dicit Scriptura, non conversione
divinitatis in carne, sed assumptione. Non ergo qui inventus est ut
alius homo caruit veritate humanae naturae. Nunquid vestis aliqua sic
unitur homini, ut vestis appellatio transeat in vestitum, ut homo
dicatur vestis, vel ejusdem naturae cujus vestis? Sicut Deus est homo et
ejusdem naturae cum homine?
|
|