|
Quaero quid sit ille habitus qui praedicatur de Verbo, cum dicitur: Deus
est homo secundum istos. Habere enim animam et carnem praedicatur, ut
dicunt. Est accidens, an substantia, an aliquid quod non est hoc vel
illud, respondeant. Non enim potest dici quod nihil, cum eo Christus sit
similis aliis hominibus. Petrus est id quod est homo, non habet hominem,
Christus non est id quod est homo. In quo ergo similes? Quomodo ergo
fratres? Dicent forsitan: In hoc similes sunt, quod uterque habet carnem
et animam. Sed Petrus, cum dicitur esse homo, praedicatur substantia
constans ex carne et anima. Cum vero Christus dicitur esse homo,
praedicatur habere carnem et animam, non substantia constans ex carne et
anima. Secundum opinionem eorum ergo in hoc non sunt similes, sed valde
dissimiles. Si qua ergo est ibi similitudo, secundum solam nominis
aequivoci appellationem intelligitur. Sed haec modica vel nulla est
similitudo, cum Christus non sit idem quod homo, nec etiam vestitus
aliquid quod sit homo, nec eo modo participat carne et anima quo
caeteri. Dicit Apostolus in Epistola ad Hebreos quod Christus similiter
nobis carne et sanguine, id est anima participavit, ubi dixit: Quia
pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit similiter
eisdem (Hebr. II), id est erat homo constans ex anima et carne, ut dicit
expositor. Et alibi super Epistola I ad Timotheum ubi legitur: Regi
saeculorum (I Tim. I), dicit expositor quod homo assumptus non semper
fuit Rex saeculorum, sed in tempore coepit esse Rex saeculorum. Videat
haec quilibet fidelis, et judicet an Scripturae manifeste dicant quod
Christus sit id quod est homo, ut sic nobiscum habeat veram
fraternitatem, et non fictam humanitatem. Item dicit idem Apostolus:
Angelos nusquam apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II),
id est in unitatem personae univit. Unde debuit fratribus per omnia
similari (ibid.), sed in nullo substantiali nobis similis est, si non
est id quod est homo, quomodo ergo per omnia fratri assimilatus? Agnosce
saltem quod ipse Apostolus aliter sentit quam tu de Christo. Vel
responde, si potes. Si Christus per omnia assimilatur fratribus, ergo in
substantialibus genere et specie, et aliis substantialibus et omnibus
naturalibus. Videatur an sententia apostolica, velis, nolis, te
convincat qui dicis: Haec species homo non convenit Christo. Item quid
magis naturale est homini quam constare ex carne et anima, cum sit esse
animalis secundum prudentiam hujus saeculi; nec naturae humanae capax
est, cui talis compositio non competit. Si ergo non convenit Christo hoc
sine quo nullus potest esse homo, quomodo per omnia fratribus
assimilatur? Si hominis tibi simili contingeret dissidium, nunquid
amplius tibi similis diceretur? Si ergo Christus non constat ex corpore
et anima, quomodo per omnia fratribus assimilatur? Ergo aut confitere
Christum plenum hominem nostrae naturae per omnia participem, et ex
anima et carne constantem, aut nega ipsum per omnia nobis praeter
peccatum assimilari. In quo nihil depressum, sed aliquid est erectum,
qui solus potuit creaturae suae illabi sine ulla diminutione suae
substantiae. Omnia enim quae Dei sunt per naturam sunt, et hominis per
gratiam, et omnia quae hominis sunt per naturam. etiam Dei sunt per
dignationem. Inde est quod Deus homo et homo Deus verissime praedicatur,
et Deus propter humanitatem suam, et homo Deus propter divinitatem suam;
et persona eadem est utriusque, sicut Augustinus dicit: Christum esse id
quod est Deus, et esse id quod est homo. Quod et nos credimus et
confitemur, quia haec est fides communis omnium sanctorum. Per id,
inquit, quod Verbum est, aequalis est Patri; per id quod est homo, major
est Pater. Si Christus non est id quod est homo, quomodo Apostolus eum
annumerat hominibus dicens: Factus est primus homo Adam in animam
viventem secundus homo [novissimus Adam] in spiritum vivificantem? (I
Cor. XV.) Et: Primus homo de terra terrenus; et secundus homo de coelo
coelestis (ibid.). Unde si Christus non esset id quod est homo, non
diceretur secundus homo vel novissimus respectu primi. Veluti nemo dicit
de non veste: Haec vestis est prima, hic vestitus est vestis novissima.
Si ergo primus homo verus homo fuit, secundus homo quomodo non est id
quod est homo, sed habens hominem? Aufer omnem ordinem inter illos, et
ille non dicetur primus, nec iste novissimus. Si enim tantum haberet
materiam primi hominis, et non esset aliqua substantia constans ex carne
et anima, quomodo esset de eadem materia de qua primus homo? Nunquid est
purpuratus, et haec purpura possunt dici de eadem materia? Quod in
Christo fuit animale, nunquid anima caruit? an animale fuit et non
sensibile? Nonne si sentire non potuit, animale non fuit? Non enim
animale fuit quod cujuslibet sensus expers fuit. Vide ergo, si Christus
sentire potuit, quia aliquod animale et sensibile fuit, et sic
substantia constans ex anima et carne fuit.
|
|