|
Quaero ergo an animale quod fuit Christus, fuerit rationale, an non
rationale? Sed irrationale esse non potuit, quod bruta anima non vixit;
fuit ergo rationale et mortale quod in Christo prius fuit animale, nunc
vero spirituale. Quod probat talis connumeratio: Primus homo de terra
terrenus; secundus de coelo coelestis (I Cor. XV). Si ergo secundus homo
non esset id quod est homo, nullo modo connumeraretur cum primo nomine.
Quis enim sic connumerat: primus homo Adam, secundus homo Gabriel?
Solent his et hujusmodi respondere dicentes. Ideo dictus est Christus
esse humanae naturae, quia indutus est carne et anima. Nunquid natura
vestis dicetur esse vestiti: Qualis coelestis, tales coelestes (ibid),
ut dicit Apostolus. Uniformis naturae identitatem postulat relatio, quam
facit Apostolus per talis et qualis. Et alibi dicit: Sicut portavimus
imaginem terreni, portemus imaginem coelestis (ibid.). Quis est iste
coelestis? Nonne homo Verbo Dei unitus, qui dictus est coelestis, quia
supra legem humanam de sancto Spiritu conceptus est? Dicit Augustinus in
homilia De symbolo: Haec fuit natura hominis qui factus ex Virgine, quae
natura fuit Virginis ex qua Christus formatus et natus est, quemadmodum
ejusdem naturae est cum Patre secundum divinitatem.
|
|