QUAEST. XVI.

Quaero quid ejusdem naturae sit cum matre, si aliquis homo non consistet ex anima et carne Christi. Item si caro et anima in Christo uniantur dissimiliter caeterorum hominum, quomodo similis est matri? Cum qua idem est humanitate sicut cum Patre idem est deitate. Dicit Hilarius in II libr. De Trinitate quod Christus voluit se esse corporeum.