QUAEST. XVII.

Quaero quid illud corporeum fuerit vel sit quod Hilarius confitetur Christum fuisse, si non est homo constans ex anima et carne? Nunquid mavis Christum membra corporis humani habere quam verum esse hominem. Pro Isaac oblatus est aries, viva hostia; pro Christo vero secundum deitatem passibili quid est oblatum? Nunquid sola caro, et non potius consortium animae et carnis, id est homo? Non est auditum ut quod non est homo, verus homo diceretur agnus paschalis qui Christum figurabat; erat aliquid, et Christus secundum humanitatem nihil erat? Figura aliquid erat, ipsa vero veritas nihil erat? Non enim deitatis, sed humanitatis aries vel agnus ille figura, sed humanitas nihil est, sed aliqua secundum dogma novitatis. Si igitur homo assumptus non unum, sed aliqua fuit, nec Christus aliquid obtulit, sed duo: Ecclesia confitetur duas naturas in Christo unitas.