QUAEST. XVIII.

Quaero quid per duas naturas debeamus intelligere. Oportet per duas naturas intelligere aut duas substantias, aut proprietates essentiarum, aut unam substantiam et unam proprietatem. Quin autem altera natura sit divina usia, nemo est qui ambigat, quae non est ex compositis, ut in ea aliud sit quod habet, et aliud quod habetur? Nihil est enim in Deo quod non sit Deus; quae enim possit partium vel formae ad substantiam adesse concretio, a quo creata consistit omnis forma omnisque compago? Quid igitur per alteram naturam intelligitur substantia an proprietas? Forsitan more solito dices. Non unum aliquid, sed plura per alteram naturam intelligi, scilicet animam et corpus.