QUAESTIO I.

Quaero igitur ab his qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo, quid per me significetur cum dicitur: Pater major me est, an quod est Christus: an quod non est Christus? Si dicatur aliquid quod non est Christus per me significari in tali loco, consequens est ut Christus dicat se esse aliquid quod ipse non est; quod non convenit veritati. Item si aliquid per me ibi significatur quod est Christus, illud est vel substantia increata vel creata. Sed nulla substantia increata major est Pater. Sin autem substantia creata est, vel est rationalis, vel irrationalis. Sed substantia irrationalis esse non potest. Ergo est substantia rationalis. Et sic vel angelica, vel humana; sed angelica non est, ergo humana. Oportet itaque ibi significari substantiam creatam et rationalem, et humanam, id est hominem constantem ex anima et carne. Unde Augustinus dicit quod pars, cum dicitur: Verbum caro factum est, ponitur pro toto, scilicet caro pro homine. Necessario ergo homo est aliquod totum, cujus pars sit caro, et illud totum sit Christus. Unde idem dicit: Deus in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Quid est in personam accepit, nisi personaliter sibi univit, id est ut quod assumptum est, una esset cum assumente persona? Unde in libro De agone christiano: Incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens totum hominem assumptum liberavit. In eodem: Non eos audiamus qui sic dicunt ab aeterna sapientia susceptum hominem, qui de Virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt. Aliud est enim sapientem tantum fieri per sapientiam Dei; et aliud est ipsam personam suscipere sapientiae Dei. Audis quod homo ille personam suscepit sapientiae Dei. Unde et per gratiam homo transivit in Deum, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione mirabiliter assumptus in unitatem personae. Quapropter et aliter sapiens homo ille, qui personam sapientiae gerit, aliter alii. Unde Augustinus super Epistolam ad Galatas: Per fidem induendo Christum, omnes fiunt filii, non natura, sicut unicus Filius, qui sapientia Dei est. Neque prae potentia et singularitate susceptionis ad habendam naturaliter, et agendam personam sapientiae, sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente Sapientia.