|
Quaero, si Deus crearet nunc animam et carnem non unitas ad aliquid
constituendum, utrum una natura nominarentur, an una substantia? Quid
plura? Rectius Christus sic triplicis substantiae quam geminae
diceretur, nec aliquod corporeum erit contra Hilarium. Neque substantia
humanitatis ex anima et carne contineretur contra Hieronymum. Neque
audiendi sunt Augustinus et Hilarius qui dicunt: Aliud Verbum, aliud
homo, sed non alius. Aliud est enim esse, aliud habere. Hoc est Verbum
vitae, de quo Joannes dicit: Quid audivimus et vidimus, et manus nostrae
contrectaverunt (I Joan. I). Non solum audiebatur, quia et paterna vox
audita est (Matth. III), sed etiam visus et manibus contrectatus.
Negabis visibile et palpabile quod Joannes confitetur se contrectasse?
Aliud est enim rem indumenti tangere, aliud est ipsum indumentum. Sed
Joannes dicit se in ipsum Verbum horum effectus explevisse sensuum. Si
potes, detrahe haec Christo, et confer ea indumento: Quid me dicis
bonum? nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X). Eo tendit negantis intentio,
ut quem verum hominem videbat et bonum magistrum nominabat, Deum quoque
crederet. Cui singulariter et incomparabiliter congruit appellatio
bonitatis. Ego principium qui et loquor vobis (Joan. VIII). In principio
verum Deum esse intellige; in eo quod dicit qui et loquor vobis, verum
hominem agnosce. Dicit propheta: Post haec in terra visus est et inter
homines conversatus est homo [Vulg. omit. homo] (Baruch. III): quis
cognoscet illum? Quomodo ergo audes negare ipsum esse verum hominem vel
id quod est homo? cum Spiritus sanctus per prophetam asserat verum
hominem super terram visum et inter alios homines conversatum:
Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur
(Psal. XXXIV). Cujus est haec vox? Hominis assumpti, qui orat non alium,
sed sibi personaliter unitum, ut dicit expositor.
Constat igitur quod persona non est unita personae, nec habens hominem
est sibi unitum. Quis ergo orat? quis est oranti personaliter unitus?
Homo assumptus loquebatur ad Verbum sibi unitum. Hic est homo qui vivet
et non videbit mortem. et eruet animam suam de manu inferi (Psal.
LXXXVIII). Centurio ille magnus dicit: Vere Filius Dei erat homo iste
(Marc. XV). Quid, quaeso, demonstrabat? Quid Filium Dei praedicabat?
Nonne illum hominem assumptum? Nam ut dicit Hilarius creaturam illam
Filium Dei profitebatur. Augustinus dicit quod assumptus est homo ille
in unitatem personae, ut qui suscepit et quod suscepit una esset
persona. Quid apertius? Aiunt tamen sic exponendum: Utrumque est
Christus et una persona, quia in utraque una persona et unus Christus
subsistit. Ita etiam susceptum: Una est persona cum suscipiente quia
susceptum suscipienti est unitum in unitatem personae, id est ita quod
unitas personae permansit. Hoc dicentes negant acquisitum esse homini
assumpto ut sit Deus, quod Hilarius dicit. Sed hoc est ut aiunt hominem
assumptum esse, in personam assumentem personam non esse divisam: sed
permansisse unam in incarnatione quemadmodum et ante. Fatentur Christum
esse in utroque unde oportet esse duo in utroque: quorum assignent
Christum personaliter esse, vel damnent Augustinum qui ut diversa quod
assumpsit et quod assumptum est commemorat. Si Christus suscepto tantum
hoc contulit ut in eo una persona sit, non tamen illud sit persona, quid
aliud accepit illud unitum quam quaelibet et creatura? quae est creatura
in qua non sit essentialiter illa persona? Nonne animam et corpus
assumpsit et humani corporis partes, ut manus et pedes? Nunquid diceret
singulum horum personaliter Christum assumpsisse, eo quod haec assumendo
una persona esse non desiit? Nonne Spiritus sanctus in columba, vel in
linguis igneis apparens permansit una et eadem persona quae fuit prius?
Nefas est tamen dicere Spiritum sanctum ea personaliter assumpsisse.
Item: Quid est hominem in eamdem personam uniri, nisi unam et eamdem
personam fieri? An idem putas in personam assumi, et in personam uniri?
Membra humani corporis Christus suscepit, an singula in unitatem
personae assumpsit? Non est manus mea spiritui meo personaliter unita,
nec animam habere dicitur, quamvis sit in ea, quia sicut caeterae partes
animata est. Nota quod homo est corpus habens animam rationalem, vel
anima rationalis habens corpus.
Si hominem illum Virgo peperisset non unitum Verbo, nonne persona esset?
Solutio. Persona esset quidem, sed humana, a sua rationalitate trahens
personalitatem, qui nunc sacramento unionis factus divina est persona.
Si persona assumens non esset id quod assumpsit, sed assumptum
assumentis indumentum tantum et vestis esset, cur pro solo indumento
Filius diceretur patre minor? Item. Moysi caeterisque sanctis in multis
formis apparuit, non tamen propter illas formas minoratus est angelis.
Oportet ergo esse differentiam inter hanc incarnationem et illas
apparitiones. Haec enim non fuit indumentalis, sed potius personalis.
Illae vero tantum indumentales, non personales. Unde nusquam Pater major
Spiritu sancto vel Spiritus sanctus Patre minor, ut dicatur, legitur,
quia non sic assumpta est creatura in qua appareret Spiritus sanctus
sicut assumptus est Filius hominis in qua formae persona Verbi
praesentaretur, ut non haberet Verbum Dei sicut caeteri sapientes, sed
ut Verbum ipsum esset. Aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo.
His verbis Augustinus manifeste exprimit hoc quod credimus de Verbi
incarnatione. Dicit enim filium hominis esse assumptum. Velis, nolis,
oportet ut concedas quod hoc quod Verbum assumpsit est filius hominis.
Dic, quaeso, quid est hoc quod est assumptum, et quod est filius
hominis? Vide saltem nunc tot documentis edoctus quod aliquid quod est
homo constat ex anima et carne Christi. Igitur si id quod est assumptum
est filius hominis, necessarium est ut sit et Filius Dei, vel Filius Dei
non sit filius Virginis. Absit autem ut Verbum et id quod est assumptum
non sit filius Virginis: cum de utroque dicat auctoritas quod filius est
Virginis. Item attende quod dicit Augustinus quod assumptus est filius
hominis, non ut haberet tantum, sed ut esset ipsum Verbum. Ait enim:
Aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Dicit Christus: Ascendo
ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum
(Joan. XX). Si igitur Christus non est nisi id quod fuit ab aeterno, dic
quomodo habet Deum. Nil enim Deum habet nisi id quod est aliquid
creatum. Dicit alibi idem Christus: Nemo tollit animam meam a me, sed
ego pono eam a me (Joan. X). Verbum a se animam non separavit. Ex quo
enim Deus factus homo animam non deposuit, nec etiam desiit secundum
quosdam esse homo; anima quoque sibi absentari non potuit: ergo a carne
separata est necessario. Sed quae fuit in carne separatio, nisi eam
corpori sociaverit vitalis unio? Ipse ergo homo assumptus animam
deposuit, dum carni sensualis vegetatio abscessit. Solutum est ergo
consortium quo fiebat homo ex anima et carne, unione Verbi ad utrumque
perseverante. Caro igitur spoliata est anima, vel anima carne; quae duo
in hora resurrectionis sibi sociata sunt. Unde Scriptura dicit Christum
factum hominem denuo. In quo nil aliud intelligitur quam carnis et
animae iterata conjunctio. Sicut etiam illud beati Job: Exspectabo
usquequo iterum fiam [donec veniat in manu mea] (Job. XIV). Dicit
Augustinus: Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a
Filio Dei non fuisse susceptum, anathema sit. Cui consonat illud Bedae:
Pereat de terra memoria eorum qui Christum Deum et hominem esse verum
denegant. Eadem igitur substantia et facta est et praedestinata: ab
aeterno praedestinata, et facta in tempore. Et gerit ergo homo universa
quae Dei sunt, habetque Deus et gerit omnia quae hominis sunt praeter
peccatum.
Hinc est quod fidei profitetur religio vera esse de Christo utriusque
gesta substantiae et utriusque veritatem substantiae. Inde est ut
infectus dicatur secundum divinitatem, factus secundum humanitatem, ut
dicit Apostolus de Christo loquens: Qui praedestinatus est Filius Dei in
virtute (Rom. I). Quid est enim praedestinatio? In tempore gratiae
conferendae praeparatio, seu salvandorum praeelectio. Quid igitur beate
vivere potens praedestinatum fuit in Christo? Quod enim semper fuit
praedestinationi subesse non potest. Licent forsitan hominis animam esse
praedestinatam. Sed cur eam animam hominis dicent quae nunquam aliquem
hominem cum carne constituit? Item non ait Apostolus de Filio Dei cujus
anima est praedestinata, sed qui praedestinatus est. Relatio cogit
eumdem Dei Filium et praedestinatum intelligi. Hic ab eis respondetur
esse praedestinatum Filium Dei, non tamen secundum id quod assumpsit,
sed secundum id quod assumptum est. Haec verba sana sunt; et utinam
horum verborum intellectum sanum haberent! Responde, quaeso, si Christus
nihil est quod ait assumptum, quomodo ipse sit praedestinatus secundum
id quod est assumptum? vel si id quod est assumptum non est
praedestinatum, quomodo Christus secundum id quod est assumptum est
praedestinatus? Si autem dixeris quod id quod est assumptum est
praedestinatum, oportet te nobiscum concedere quod id quod est assumptum
est Filius Dei. Dictio haec secundum, quandoque indicat causam, ut cum
dicitur quis rationalis secundum rationalitatem, eo quod qualitas illa
sit causa formaliter efficiens cur sit rationalis. Quandoque significat
unde aliquid contingit, est quasi materiale, ut cum dicit: Homo est
rationalis secundum animam, vel visibilis secundum corpus. Neutrum autem
diceretur si anima non esset rationalis vel corpus visibile. Quandoque
secundum innuit tenorem vel qualitatem rei ex persona, ut cum dicitur:
Secundum Lucam vel Marcum est hoc Evangelium. Cui aliquantulum accedit
quod secundum conscientiam quis dicitur judicare vel loqui. Quandoque
significatur per secundum velut in quo, ut cum dicitur: Haec dictio est
hujus proprietatis secundum hanc vocem, vel illius secundum illam.
|
|