|
Quaero ergo quid per secundum significetur, cum dicitur, Christus
secundum humanitatem est praedestinatus. Respondent quod secundum
unitatis personae expressivum est. Ideo quaero quomodo unitas personae
exprimitur hac voce secundum, cum dicitur, Christus est praedestinatus
secundum id quod est assumptum, si id quod est assumptum non est una
persona cum illo? Augustinus loquens de assumpto et assumente dicit:
Utrumque non duo, sed unus est Christus: qui secundum id quod homo
quidem est praedestinatus, ut sit Filius non adoptivus, sed sit Filius
naturalis, non per naturam sed per gratiam, non adoptionis sed unionis.
Apparet itaque in capite nostro fons gratiae. Ita enim quilibet fidelis
fit per eamdem gratiam Christianus, sicut homo ille per gratiam
Christus. Idem alibi: Qui fecit hominem illum talem ut nunquam habuerit
voluntatem malam nec habiturus sit, ipse fecit in membris ejus ex mala
voluntate bonam. In libro De Trinitate idem dicit: Ille fecit nos
credere in Christum, qui nobis fecit in quem credimur Christum. Ille
facit in hominibus principium fidei qui fecit hominem principem fidei et
perfectorem Jesum. Cui igitur diligenter inspicienti quae praemissa sunt
dubitare licebit ex anima Christi et carne hominem quemdam subsistere,
qui praedestinationis et aliorum quae praedicta sunt valeat esse capax?
Moneo, lector, ut praedicta sub uno rationis intuitu congreges, et
videbis homini esse collatum ut sit persona divinae substantiae, et quod
manens Deus quod erat sit homo factus quod non erat.
|
|