|
Quaero item quomodo Augustinus dicat susceptum hominem ad habendam
naturaliter personam Sapientiae Patris, cum alibi dicat quod in unitate
personae assumptus homo ille gratiae est non naturae? Solutio. Naturale
duobus modis dicitur; et quod est de substantia rei, et quod est
originale, id est ab origine creationis suae datum. Unde quia homo
assumptus ex quo fuit, persona divina fuit, non tamen per naturam, sed
per gratiam; quodammodo naturale est ei esse personam Dei, sed hoc
naturale non excludit gratiam. Unde Augustinus in Euchiridio: In naturae
humanae susceptione facta est quodam modo ipsa gratia illi homini
naturalis. Nam ex quo homo esse coepit, non aliud esse coepit quam
filius, et hic unicus, ut quemadmodum una est persona, anima rationalis
et caro; ita una persona Deus et homo. Filius tribus modis dicitur,
adoptione, ut nos per fidem; susceptione ut mediator, scilicet homo
assumptus; natura ut Verbum, quod eadem substantia est cum Patre, non
persona: et eadem persona cum Mediatore non substantia. Unde Augustinus
in libro De Trinitate: Cum filius sit Deus et homo, alia tamen
substantia Deus, alia substantia homo.
|
|