|
Quaeritur an substantia humana in Christo sit adoranda. Solutio.
Dignitatis potestas non amittitur, dum humilitas adoratur, ut dicit
Hilarius. Et Augustinus. Terra adoratur a Verbo Dei assumpta, quia nemo
carnem ejus manducat, nisi prius eam adoret non tamen propter ipsam, sed
propter eum cui unitur. Dicit auctoritas quod Creator est creatus,
praedestinans praedestinatus, infectus factus; quod secundum naturam
humanam intelligendum est. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad
Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX). Si Christus non est aliqua
substantia creata, non habet Deum, quia tantum creaturae Deus est; sed
ipse dicit se habere Deum necessario, ergo est aliquid quod habet Deum
vel Creatorem. Dicitur alibi quod tanta est unio hominis et Dei, quod
totum est Deus, totum est et homo. Quid per hominem significatur cum
dicitur, totum est homo? Quid est quod sequitur quod non in substantiis
hominis? Si enim sic intelligitur, Deus est homo, id est habet hominem.
Sic potest dici, anima est caro, id est habet carnem. Augustinus dicit
super Joannem, quod aliud est Verbum Dei, et aliud homo. Quid hic per
hominem significatur? Si enim ut quidam opinantur, hic per hominem anima
et caro intelligitur, et non aliquid compositum ex duobus dicere
deberet, aliud est verbum Dei, alia sunt homo, cum per hominem plura, et
non unum significetur. Augustinus dicit alibi super Epistolam ad
Colossenses: Homo excellentius assumptus personam gerit sapientiae. Si
igitur id quod est assumptum non est persona, ut volunt quidam, nec
personam gerit sapientiae, quomodo ergo audent negare hominem assumptum
personam esse? cum adeo aperte hic dicat auctoritas: Qui descendit, id
est Deus, et qui ascendit (Ephes. IV), id est homo. Dicit enim expositor
quod deitas et humanitas sunt eadem persona. Unde Leo papa: Mirabilior
nobis fit in Deo humilitas, quam potentia; et difficilius capitur a
nobis majestatis divinae exinanitio quam servilis formae summa
provectio. Et post: Licet aliud sit Creator, et aliud cveatura, in unam
tamen personam concurrit ultriusque naturae proprietas. Omnia quae Dei
sunt et hominis simul humanitas explevit et deitas. Legitur quod
Christus sicuti est homousios [[rbo][m][o][o][uac][s][i][o][sf]] Patri,
sic est homousios [[rbo][m][o][o][uac][s][i][o][sf]] matri. Sed si
Christus non est id quod est homo, sed tantum id quod est Pater, nihil
quod est consubstantiale matri, est substantiale filio, et e diverso,
ergo non est ei consubstantialis, cum nullum habeat substantiale cum
illa commune. Sed dicent forsitan: Christus ideo homousios
[[sbo][m][o][o][uac][s][i][o][sf]] matri dicitur, quia ejusdem naturae
est cum matre. Et ego quaero quid per naturam humanam intelligant, cum
dicitur, Christus est ejusdem naturae cum matre. Dicant corpus et
animam. Sed alia est anima Christi, et alia anima Virginis. Unde si idem
est natura humana quod anima et corpus, si non sunt ejusdem animae et
carnis, nec ejusdem sunt naturae, vel si ejusdem sunt naturae; nec tamen
sunt ejusdem carnis et animae, aliud intelligitur per naturam, aliud per
animam et carnem. Notandum autem quod natura humana tripliciter
accipitur, scilicet pro forma substantiali, quae humanitas dicitur, et
pro re existenti in tali proprietate, scilicet pro illo composito ex
corpore et anima, quod quandoque hoc nomine humanitas significatur.
Dicitur etiam quandoque humana natura corpus et anima. Verum est ergo
Christum assumpsisse corpus et animam, et illud compositum, et illam
formam, scilicet humanitatem. Quin autem haec forma sit assumpta, non
potest negari, cum non solum corpus et anima sint assumpta, sed etiam
omnes proprietates assumptae sint.
|
|