QUAEST. IV.

Ideo quaero ab iis qui dicunt quod in Christo non est aliquid quod sit homo, quid sit subjectum humanitati huic formae. Non enim deitas potest ei esse subjecta, nec caro nec anima. Quid ergo? Si nihil est constitutum ex corpore et anima Christi, quod sit Christus, in quo quasi in subjecto possit esse humanitas, necessario igitur Christus est quoddam totum constans ex anima et corpore; vel non habet hanc formam humanitatem. Confitemur itaque in Christo duarum substantiarum unionem, non mutationem, vel versibilitatem, vel permistionem, vel confusionem.