QUAEST. V.

Dicit Hilarius in nono libro De Trinitate: quod homini acquirebatur ut Deus esset. Quaero igitur quis sit iste homo, cui acquiritur ut Deus sit? Nunquid animae vel carni? Non utique, sed homini constanti ex utroque. Idem in octavo libro De Trinitate: Nescit plane vitam suam. nescit, qui ipsum Jesum, ut verum Deum, ita verum hominem ignorat. Si enim non est id quod est homo, non est homo; et si non est homo, non est verus homo. Quanta ergo est temeritas, negare Christum aliquem hominem esse; et tamen ipsum verum hominem praedicare! Augustinus dicit super Domine, refugium (Psal. LXXXIX): Quod Christus incoepit esse quod non erat, servata substantiarum proprietate. Quod erat creabile mansit creabile; et quod increabile, increabile: et quod mortale, mortale: et quod immortale, immortale. Utrumque una immortalis tamen persona, et vere immortalis. Unde Isidorus in libro De summo bono ait: Humanitas a Christo suscepta tertia persona est in Trinitate. Cui consonat illud quod Augustinus dicit in secundo libro De Trinitate. Forma suscepti hominis persona Filii est. Quid apertius? Quomodo ergo audes dicere quod nihil quod est, assumptum est persona Filii? Redi ad cor tuum, et animadverte veritatem. Quis sit qui loquitur attende. Recole quod periculum animae tuae incurris, si negaveris tam manifestam veritatem. Memorare etiam quod homo, qui negavit Christum esse aliquid, sit homo; et ideo potuit decepi. Et utinam solus deceptus, alios non decepisset! Si nondum credis praedictis auctoritatibus. audi quid Augustinus dicat in eodem libro: Humanam illam formam ex Maria virgine Trinitas operata est, sed Filii solius persona est. Idem in tertio decimo de Trinitate. Humana natura Deo Verbo copulata est, ita ut cum ipso fieret una persona. Nota quod in hujusmodi locis humanitas vel forma servi, vel natura humana, non significat corpus et animam, vel illam proprietatem, quae proprie et secundum usum loquendi dicitur humanitas, sed rem existentem in tali proprietate notat. Firmiter ergo tenendum quod nomine humanitatis quandoque id quod est homo significatur. Noli ergo mirari quod humanitas dicta est persona, cum nomine humanitatis homo assumptus significetur in tali loco. Hilarius in octavo libro De Trinitate sic ait: Deo est proprium fuisse aliud quam manebat; nec tamen non esse quod manserat. Hilarius dicit quod Deus est aliud quam fuit, manens quod fuit. Et quia nulli creaturae hoc potest convenire, ut maneat simul quod est, et aliud fiat, dicit hoc proprium Deo esse, aliud esse quam fuit, et manere quod fuit. Dic ergo quomodo praesumis dicere quod Christus non est aliquid quod non fuerit ab aeterno. Ecce plures auctoritates habemus, quod Christus factus est aliquid quod non fuit. Quaeso ut saltem unam auctoritatem ostendas quae dicat quod Deus non est aliquid in eo quod est homo, vel quod non factus sit aliquid quando factus est homo.

Nunc ponendae sunt objectiones quorumdam contra nos: Si Deus essentialiter est homo, vel homo est Deus, tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et mulier esset Deus, et Deus esset mulier. Sed potuit Deus in tali sexu assumpsisse hominem, ergo potuit Deus esse mulier. Solutio. Augustinus dicit: Qui essentialiter natus est de Patre, est essentialiter ille qui conceptus et natus est de Virgine. Ideoque fateor quod Deus semper potuit, potest et poterit utroque sexu assumpsisse hominem. Utinam te videres ubi te video, qui haec obiicis. Cum igitur uterque sexus erat redimendus, decens fuit ut sexus honorabilior assumeretur, et de femina, ut sic uterque sexus ad redemptionem pertinere ostenderetur. Unde Augustinus de Symbolo fidei: Illa dispensatio utrumque sexum honorari, et ad curam pertinere monstravit. Non solum quem suscepit, sed per quam suscepit virum gerendo, de femina nascendo.