QUAEST. VI.

Quaero ab iis qui dicunt nihil esse compositum ex anima et carne Christi, quomodo sexus sit assumptus. Non enim in carne vel anima est aliquis sexus sed in solo toto ex duabus partibus constituto. Decuit quaternarium divinum compleri. Fecit enim Deus primum hominem sine complexione sexuum. Feminam vero produxit de viro. Ex maritali vero admistione formavit utrumque. Restabat quartum ut quasi vicem femina redderet viro: quod completum est, dum contra rationem, et supra naturam peperit virgo.

Objicitur. Si Deus potuit assumere mulierem, ergo mulier potuit esse Deus. Solutio. Non sequitur. Sicut non sequitur: Deus potest de homine facere lapidem, ergo homo potest fieri lapis. Deus enim potest impossibilia, nec tamen impossibilia sunt possibilia. Item objicitur. Si illa substantia quae Verbo unita est, coepit esse Deus, et econtrario Deus coepit esse illa, quaedam substantia est Deus quae non semper fuit Deus, et quaedam substantia est Deus quae non est divina substantia, et Deus est aliquid quod non semper fuit. Adduntque: Si homo assumptus est persona, ergo vel tertia in Trinitate, vel alia; sed non alia, ergo tertia in Trinitate, et sic Deus. Solutio. In hoc ipso se probant non esse Catholicos cum id quod tot auctoritatibus probatur, habent pro inconvenienti. Nonne Isidorus dicit quod humanitas a Christo suscepta est tertia persona in Trinitate? Et Hilarius asserit quod proprium est Deo fuisse aliud quam manebat, nec tamen non esse quod manserat. Et Augustinus: Creator temporum inventus est in tempore: etiam ipse factus. Et alibi: Homo recens, sed non Deus recens. Hoc est inconveniens quod nos adoramus. Haec est abusio, per quam redempti sumus. Scio ubi tenentur oculi tui qui habes pro inconvenienti, quod Deus sit aliquid quod non semper fuit, quia non capis modum illum, quo aliquid dicitur esse aliud, propter ineffabilem unionem. In hoc enim quod Deus homini secundum plenitudinem se infudit, et omnia sua illi attulit, et omnia quae hominis erant in se suscepit, vere dicitur et est Deus homo, et homo Deus. Homo est Deus non per naturam, sed per gratiam, non adoptionis, sed per gratiam unionis sive susceptionis. Deus est homo per dignationem. Cum ergo Deum hominem, vel hominem Deum praedicamus, non naturae in naturam versibilitatem significamus, sed naturae utriusque mutuam omnimodam participationem. Notandum esse quosdam quibus non videtur esse argumentum. Illa substantia Deo unita est Deus ergo quaedam substantia quae non semper fuit. Ut in hoc simili apparet. Candela lucet, ergo quaedam substantia quae non est ignis lucet, cum ignis ex se, candela ex igne luceat. Est alia similitudo: Hic homo factus est ad imaginem Dei, ergo quaedam substantia quae non est animal vel angelus, non sequitur. Sic Verbum per se Deus est, sicut ignis lucet, homo vero Deus ex Verbo, sicut candela lucet ex igne, et homo est imago ex anima. Nullo tamen modo negandum substantiam unitam Verbo Dei, esse Filium Dei, sed, ut jam dictum est, homo per gratiam Deus est, Verbum est per naturam Deus.