|
Quaero a te qui negas aliquid quod est assumptum esse Filium Dei, quid
dicas esse semen Abrahae? illudne, ad cujus adventum praedicat Apostolus
legis statum, dicens quod lex disposita est in manu Mediatoris, donec
veniret semen cui promissum est? (Galat. III.) Nunquid semen Abrahae
dices quod non est ex Abraham? Deus Pater non nisi id quod ipse est
genuit, id est Deus Deum. Quid ergo genuit Abraham homo, nisi id quod
est homo, suae naturae prolem? Quod semen venturum erat, quando
promissio facta est Abrahae. Hoc ergo semen quid est, si id quod est
assumptum, homo non est. Nunquid homo non hominem genuit?
|
|