Hugo de S. Victore

DE B. MARIAE VIRGINITATE LIBELLUS
EPISTOLARIS


PROLOGUS.

Sancto pontifici G. Hugo beatitudinis tuae servus. Narrasti mihi de beatae Mariae virginitate quaestionem Paternitati tuae a quodam factam fuisse, in qua quidem ejusdem irreverentia admodum displicuit, eo quod non ut oportuit ita pudice de re sacrosancta locutus sit. Ego igitur (sicut placitum fuerat, quae super hoc dicenda videbantur) stylo signans legenda transmitto. Vale.