|
De incorrupta virginitate matris Domini hoc fides pie et pietas
fideliter confitetur, quod ejus perfectionem nullo modo imminuit
conjugalis consensus quemadmodum castitatem illius non violavit
conceptus, nec integritatem abstulit partus. Ipsa namque eadem virgo
perpetua, et cum desponsaretur viro, non tamen deseruit aut mutavit
propositum continentiae; et cum fecundaretur (non a viro) concepit sine
libidine; et cum filium ederet peperit sine dolore. Quid dicis nunc
inquisitor contentiose et non pie auditor? Miraris an diffidis? Si
miraris miranda, mirandus non es; si non credis credenda, tolerandus non
es; si falsa conaris asserere audiendus non es; si vera niteris
oppugnare, convincendus es: denique si manifesta negas, confutandus es.
Fateor, aequo animo ferre non possum temerariam praesumptionem tuam,
quod tam impudica et nugaci loquacitate temerare sinceram et intactam
maculare conaris. Stulte istis tenebris tuis in matrem luminis
impegisti. Quid enim sibi voluerunt exsufflanda illa argumenta tua, quae
tu cum longa ac diutina ruminatione texuisses quasi novum et magnum
aliquod inventum prolaturus (sicut tibi consuetudinis est), circuire
coepisti aures prurientes quaerens; amplius quidem te doctis insipientem
quam insipientibus doctum demonstrans. Quid enim? Doctor esse voluisti?
Novitatis relator, an assertor veritatis? Sed esto. Inveneras quod
doceres. Cur tibi visum est infamare castitatem, et oppugnare veritatem?
Sed forte (quod et ego magis suspicor) nihil contra veritatem
moliebaris, sed solita et tibi inolita levitate auras popularis famae
captans, acumen ingenii tui probare putasti, si prius rem (quasi
quaestionis ambage) apud alios involveres, ut in ejus solutione
postmodum tu doctor appareres. At nunc res tibi in contrarium versa est.
In quaestione enim tua temerarius probatus es, sed in solutione non es
doctus inventus. Videamus tamen quae sit magna illa et gravis quaestio
soli (ut putas) tibi non insolubilis. Et quidem etiam, si gravis foret
tanto verius multis plusquam tibi, quanto stultius tu praesumis tibi
soli. Videamus tamen quae sit. Primum quaeris utrum sine consensu coitus
conjugium fieri possit; hoc est, an illi matrimonium invicem contrahere
possint, qui sibi non consentiunt in reddendo debito carnis. Movit ergo
fortassis te quod dictum audieras: matrimonium non facit coitus, sed
consensus. Et merito movisset si quidem quod dictum non audieras, sed
intelligendum putaveras, consensus coitus, additum fuisset. Quaeris ergo
utrum sine consensu coitus conjugium esse possit. Post haec his qui tibi
respondent sine ejusmodi consensu verum conjugium non esse, tuam (ut
audio) videris existimationem adjungere; propterea fortassis quia tibi
de reliquo necessitatem tacendi imponeret, qui hoc quaerenti aliud
responderet. Deinde hoc concesso et statuto, scilicet quod sine talis
consensus pactione conjugium stare non possit; persequeris et
interrogas, utrum, verum fuit conjugium inter Mariam matrem Domini et
Joseph, quem Scriptura virum Mariae appellasse aliquoties invenietur,
ipsamque Mariam uxorem sive conjugem ejusdem Joseph indubitanter
nominasse. Quo concesso, quia et hoc negare absurdum est, cum id et
sacrae Scripturae manifesta auctoritate probetur, et catholica hoc
religio sua attestatione confirmet, infers et dicis: Si verum fuit
conjugium, ergo carnalis commistionis consensus ibi fuit, et invenitur
Maria ad coitum carnis viro assensum praebuisse. Quod si verum est, imo
quia si hoc verum non est, verum conjugium dici non potest, cur ipsa
Maria vera semper virgo permansisse dicitur, quae aliquando vera conjux
fuisse non negatur? Aut enim non consensit, et vera conjux non fuit, aut
consensit, et vera virgo non permansit. In eo ipso namque propositum
virginitatis deseruit, quod se per consensum debito carnalis commercii
in conjugali sacramento sponte subjecit. Ac per hoc quod virginitatis
propositum in consensu copulae carnalis deseruit, jam mente virgo esse
desiit, etiam si carne virgo permansit. Quae est igitur haec Virgo
virginum, singularis integritate, unica castitate, excellens dignitate?
Quae sunt ista praeconia et assiduae laudationes, imo potius quae sunt
quotidianae istae adulationes quibus singulariter laudabilem et
excellenter super omnes gloriosam Mariae virginitatem praedicamus, quae
non solum omnibus virginibus praeferenda non est, sed multis etiam
postponenda; quae et carne virgines probatae sunt, et virginitatis
propositum usque in finem mente casta atque devota inviolatum tenuerunt?
Comparetur nunc virginitas Agnetis et Mariae et quae fuerit in merito
probata sublimior, digne etiam in laudibus excelsior teneatur. Illa se
in custodia virginitatis tam invictam exhibuit, ut eam a proposito suo
nec ipsa mors illata dejiceret. Haec se tam mobilem demonstravit, ut
unius eam viri et pauperis affectus ad consensum sui inclinaret. Illa
intantum virginitatem dilexit, ut quidquid in ejus comparatione
pretiosum promittebatur, contemnendum crederet; quidquid pro ejus
defensione durum inferebatur, non timendum judicaret; haec virginitatem
tam facile despexit, ut eam et sine praemio promisso desereret, et sine
poena illata abdicaret. Quid igitur restat nisi ut dicamus inferiorem
habere gradum in merito ac laude virginitatis illam quae a proposito
conservandae virginitatis sponte cecidit, etiam si carne virgo
permansit; superiorem vero illam quae cum carnis integritate propositum
virginitatis usque in finem inviolatum custodivit! Hoc igitur est quod
magna et laboriosa scrutatione invenisse te gloriaris; et cum tu mentem
simul et carnem corruptam habeas, mentem intemeratae (cujus carnem non
potes) falso criminari non pertimescis. Satius multo aut primum dixisses
veritatem si eam non ignorasti, aut si hoc non poteras, saltem tacuisses
pravitatem, qua dicta simplicium auditum violasti. Sed quid ages si eos
quos falsa opinione depravasti veritas manifesta ita a periculo erroris
liberet, ut tamen te a culpa temeritatis non emundes?
|
|