PARS 2

Videamus igitur nunc utrum mater Domini et vera conjux esse potuit, et vera virgo permanere. Discutiamus (ut postulas) quid sit conjugium; et ex ejus diffinitione proposita consideremus si simul esse potuerunt in virgine matre et consensus conjugalis, et propositum virginitatis. Quid enim est conjugium nisi legitima societas inter virum et feminam; in qua videlicet societate ex pari consensu uterque semetipsum debet alteri? Debitum autem hoc duobus modis consideratur, ut scilicet et se illi conservet, et se illi non neget. Conservet videlicet ne post talem consensum ad alienam societatem transeat. Non neget ut ab ea quae ad invicem est communi societate se non disjungat. Spontaneus ergo consensus inter virum ac feminam legitime factus, quod uterque alteri debitorem sui se spondet; iste est qui conjugium facit. Et conjugium est ipsa societas tali consensu foederata quae altero vivente alterum a debito non absolvit. Est adhuc alius consensus, scilicet carnalis commercii ad invicem exigendi atque reddendi, similem inter virum et mulierem pactionem constituens: comes et non effector conjugii, officium et non vinculum, qui et ipse tamen cum pari ab utroque voto suscipitur, pari etiam necesse est debito teneatur. Quod debitum in hoc quoque consensu dupliciter (sicut in priori commemoravi) exhibendum est, ut videlicet uterque se alteri conservet, et neuter alteri se neget. Hoc est ut sui corporis potestatem ad hoc opus nec alii praebeat, nec illi contradicat. De illo debito quo se et vir mulieri et mulier viro debet conservare, ait Apostolus: Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem fuerit mortuus vir ejus, liberata est a lege viri (I Cor. VII). Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. De illo autem debito quo se et vir mulieri, et mulier viro debet non negare, idem dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (ibid.). Sed hujus debiti necessitas illos conjugatos sibi ad invicem non subjicit, in quibus dum conjugium contraheretur vel sanciretur, hujus operis consensus non praecessit. Nec tamen hoc officio cessante, veritatem sive virtutem conjugii cessare credendum est, imo potius tanto verius et sanctius conjugium esse, quod in solo charitatis vinculo, et non in concupiscentia carnis et libidinis ardore foederatum est. Quid enim? In concupiscentia carnis conjugium sanctum esset, et in charitate non esset? Absit! Sed multo verius et justius ibi sanctum et verum dicitur, ubi nihil habet castitas unde erubescat, sed charitas unde glorietur. Quomodo ergo conjugati ad invicem debitores sui efficiuntur? Ad quid deinceps se sibi conservare debent; aut in quo non negare, si haec de medio causa tollatur? Non videtur hoc excepto quare aut vir mulieri, aut mulier viro sociari debeat. Aut quare societati pariter tali ad invicem debito quale conjugium habere noscitur, dicantur alligati. Hoc tibi fortasse videbitur carni, et carnem solam consideranti. Nihil ergo aliud in conjugio invenire potuisti ut conjugalem societatem ob id solummodo sancitam et in eo sanctam esse confirmes? Nonne multo magis est si duo fiant unum mente, quam si carne unum fierent? Si participem facit alter alterum carnis suae, et sanctum esse potest; participem facit alter alterum animae suae, et sanctum non est? Absit! Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia (Ephes. V). Erunt duo in corde uno: sacramentum hoc majus est in Deo et anima. Ecce quo pacto se voluntariae sponsioni astringunt, ut adhinc et deinceps semper in omni sinceritate dilectionis, in omni cura sollicitudinis, in omni affectu pietatis, in omni studio compassionis, in omni virtute consolationis, et fide devotionis, hoc uterque sit alteri quod ipse sibi, ut quisque alterum quasi unum secum factum attendat, tam in bonis quam in malis omnibus, sicut consolationis socium ac participem, ita et tribulationis et sufferentiae indivisum exhibeat. Postremo quantum foris ad necessitatem corporis attinet, quasi propriam carnem fovendam excipiat, quantum vero spectat ad amorem cordis intrinsecus, quasi animum suum in pace et tranquillitate (quantum in se est) sine perturbatione custodiat. Sic enim sit in sanctae societatis pace et communicatione quiescentibus, ut dum uterque non sibi vivit sed alteri, felicius atque beatius uterque vivat sibi. Haec sunt bona conjugii et felicitas castam societatem amantium, quae bona videre non possunt ii qui in conjugio nil praeter male dulcem carnis voluptatem exquirunt. Ecce vides (excepto carnis commercio) qualia tamen et quanta bona conjugio relinquantur; imo potius (excepto carnis commercio) qualia et quanta mala, hoc est, qualis servitus et quantus dolor a conjugio excludantur.