|
Sed dicis mihi iterum: Primam et principalem causam conjugii fuisse
propagationem filiorum, quae quod sine carnis commistione futura non
erat, ex hoc manifeste ostenditur, quod in principio Deus cum hominem de
limo terrae plasmasset, postea ei mulierem in adjutorium fecisse
perhibetur. Non in aliud profecto adjutorium quam ut ipsa mulier ad
futurae sobolis propagationem viro fieret seminandi cooperatrix, seminis
conceptrix, formandi locus, et edendi genitrix. Non igitur ad aliud
mulier viro est sociata, quam ut per eam et cum ea semen suum in
posteritatis originem vir ipse coitu carnali transfundens, substantiam
carnis ministraret nascituris ex carne. Nam id ipsum ex eo quoque
comprobatur quod Deus postquam mulierem viro sociaverat, ejusdem
societatis causam declarare volens, utrosque suae benedictionis gratia
quodammodo prius ipse ad generandi potentiam fecundans, Crescite, ait,
et multiplicamini et replete terram (Gen. I); simul dans et mandatum, ut
scirent id propter quod juncti fuerant; et gratiam, ut implerent id de
quo praeceptum acceperant. Ex eo igitur officio quod conjunctis et
sociatis ambobus ex praecepto auctoris sui injungitur, plane et
indubitanter societatis ipsius causa demonstratur; quia omnino absurdum
erat, ut cum formam vivendi et ministerium agendi societatis
praescriberet, non id praecipue propter quod eos sociari voluerat, de
reliquo exsequendum mandaret. Hinc est quod ipse Adam ad quem usum
mulier facta erat agnoscens: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de
carne mea est. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et
adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). Ecce
commistio carnis in matrimonio primorum parentum, tam manifeste et ipsis
exsequenda indicitur et ab ipsis futura prophetatur, ut qui sine illa
conjugium verum esse dixerit et praecipienti Deo et homini consentienti
Deo, contrarius esse non dubitetur. Et taliter fortassis supradictae
assertioni nostrae tibi opponendum videbatur.
|
|