PARS 4

Hoc igitur totum quod apportas quod Deus primo homini mulierem in adjutorium fecisse legitur; et quia sociata muliere cum viro utrisque ut crescerent et multiplicarentur, terramque replerent praecepisse memoratur; postremo quia a viro inter virum et mulierem carnis commistio futura prophetatur, idcirco nullatenus verum conjugium esse possit ubi quidem consensus carnalis commistionis non fuerit. Si quidem tibi videtur. Primum itaque nunc conveniat inter nos ut mihi respondeas an aut propter hoc, duo in carne una sociati sunt; et de carne una facti sunt, quod in carne una sociandi fuerunt. Sic enim dicitur: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? An propter hoc in carne una, quia de carne una? Sed non dixit erunt duo in carne una propter hoc; nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; sed: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Tria dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam; et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam; propter hoc adhaerebit uxori suae; propter hoc erunt duo in carne una. Propter hoc: propter quid? Propter hoc quia hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Ergo propter hoc in carne una, quia de carne una; non propter hoc de carne una, quia in carne una. Propter hoc erunt duo in carne una. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Consideremus singula quae dicta sunt ne forte contra te dixeris quod pro te dicendum putasti. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Fortassis idem dicere voluit adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut hoc ipsum sit uxori adhaerere, quod duos esse in carne una; tanquam si hoc solum dictum sit, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et ipsa adhaesio non aliud quam commistio carnalis intelligatur. Discutiamus si hoc stare possit. Relinquet, ait, homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Illos relinquet et huic adhaerebit. Igitur ab illis discedit, ad istam accedit. Quod illis subtrahit, huic impendit. Quid est hoc? Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Igitur in eo patrem et matrem relinquit, ut uxori adhaereat; in quo uxori adhaerere non potest, si patrem et matrem non relinquat. Relinquet homo patrem suum et matrem suam. In quo relinquet? Nunquid relinquet in cohabitatione an in dilectione? et si sic oportet dici, nunquid relinquet in commistione? si relinquet homo in cohabitatione patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; nunquid igitur in domo patris sui uxorem habere non potest? Aut nunquid uxorem diligere non potest, nisi patrem et matrem odio habuerit? Nam illud tertium quod propositum est nec oportet repeti, nec decet nominari. Tamen his modis adhaerebit homo uxori suae; hoc est secundum cohabitationem, secundum dilectionem, secundum carnalem commistionem. Sed potest homo patri et matri simul et uxori cohabitare; potest patrem et matrem simul et uxorem diligere, ergo nec secundum cohabitationem, nec secundum dilectionem relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, quanto magis quae neque fuit neque esse potuit, secundum carnalem commistionem non relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae? Secundum quid ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, nisi secundum illam singularem societatem in qua semetipsum debet alteri? in qua homo affectum patris et matris non quidem deponit, ut affectum uxoris solum eligat; sed postponit affectum patris et matris, ut affectum uxoris illi praeferat; ut eum non solum sed singularem haberet? Non igitur de commistione carnis, sed de affectu cordis et vinculo socialis dilectionis dictum est: adhaerebit uxori suae. Ut per hoc quod dicitur: adhaerebit uxori suae, sacramentum conjugii quod in spiritu est intelligas. Per id vero quod subditur: et erunt duo in carne una, officium conjugii quod in carne est non pactum foederis conjugalis agnoscas. Relinquet ergo homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ecce hic est conjugium, adhaerebit uxori suae; et hic est conjugii officium, erunt duo in carne una. Quare ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae? Magna res. Praefert principio finem. Pater et mater principium est, unde venit; uxor finis est, ubi dilectio requiescit. Ibi dilectionem operata est sola conditio; hic electionem sine conditione facit sola dilectio. Diligit itaque homo patrem suum et matrem suam, et de ipsis semel vitam accepit; sed plus uxorem suam diligit; quia cum ipsa semper vivere elegit divinum prorsus sacramentum et profundum mysterium, pulchrumque et admirandum humanae conditionis exemplum. Habemus principium nostrum unde accepimus ut simus; habemus et finem nostrum sine quo beati esse non possumus. Ab illo per conditionem naturae ad esse venimus; in illo per electionem gratiae beatum esse accipimus. Ab illo esse habent omnia quae sunt; sed in illo non omnes beatum esse accipiunt. Minus igitur est, et minus diligendum est ab illo esse. Multo autem amplius est, et amplius diligendum est in illo beatum esse; utrumque tamen magnum et dilectione dignum est, et ab illo esse, et in illo beatum esse. Aliter ergo Deus est illorum, qui ab eo solummodo ut essent acceperunt; aliter vero illorum qui ut non solum ab eo essent, sed ut in eo beati essent eum in praemium acceperunt. Illi quod ipsi sunt ab eo acceperunt; isti ut beate sint quod ipsi sunt, quod ipse est, ab eo accipiunt. Minus ergo diligendum est quod sumus et amplius quod beati sumus, quia in illo tantum est hoc quod nos sumus; in isto vero cum eo quod nos sumus id etiam quod ipse est a quo accepimus quod sumus. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, ut vetera novis supervenientibus postponens, a principio per dilectionem veniat, et in fine per dilectionem requiescat. Vides nunc quale et quantum sacramentum praefert amor conjugalis, ut in hoc discat anima rationalis sui finis consortium sine fine eligere, et individuo illo amoris nexu et singularis dilectionis parilitate adhaerere. Haec fuit principalis causa conjugii, propter quod Deus instituit, ut relicto patre suo et matre sua, eligeret uxori suae unice et singulariter individua semper dilectione sociari. Huic autem societati ad commodum futuri generis multiplicandi, certi et rationabilis sacramenti causa officium postea generandi injunxit; non quidem ut in eo conjugium consisteret, sed ut ex eo conjugium et per obedientiam ministerii in merito cresceret, et per fecunditatem prolis fructuosius appareret. Recte ergo dicitur: Relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut in eo quod adhaeret uxori suae sacramentum sit invisibilis societatis, quae in spiritu facienda est inter Deum et animam; in eo autem quod duo sunt in carne una, sacramentum sit invisibilis participationis quae in carne facta est inter Christum et Ecclesiam. Magnum igitur sacramentum, Erunt duo in carne una, in Christo et Ecclesia; sed majus sacramentum, Erunt duo in corde uno, in dilectione una, in Deo et anima.