|
Non satis fortassis ibi factum est ut ostenderetur quod conjugium non
fuerat unio carnis, sed cordis, ne excellere putes ministerium officii
super sanctitatem sacramenti. Instas ut consensus carnis sanctitas sit
conjugalis, nec praeter pactum coitus, vinculum matrimonii ratum esse
concedis, quia manifeste dixit: Erunt duo in carne una; et non manifeste
dixit: Erunt duo in spiritu uno. Prius manifeste dictum, in carne una,
postea manifeste dictum, in spiritu uno, quia: Quod carnale est, prius
est, deinde quod spirituale est (I Cor. XV). Per patrem carnalem prius
dictum in carne una; per doctorem spiritualem postea dictum in spiritu
uno. Per prophetam Deus loquitur dicens: Non accipiam placabile quid de
manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est
inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti. Et haec
particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum
spiritus ejus est? Et quid unus quaerit nisi semen Dei? Custodite ergo
spiritum vestrum et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio
habueris eam; dimitte, dicit Dominus Deus Israel (Malach. II). Illic
ergo dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; hic
dictum est: Haec particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit,
et residuum spiritus ejus est? Ibi pars carnis dicitur, hic portio
spiritus nominatur; ibi dictum est: Crescite et multiplicamini, et
replete terram. Hic dictum est: Et quid unus quaerit nisi semen Dei?
Ille igitur hic semen Dei in spiritu requirit, qui ibi semen carnis in
carne multiplicandum imperavit. Ibi dictum est: Erunt duo in carne una.
Hic dictum: Cum odio habueris eam, dimitte, ut eadem carnis commistio,
quae ibi inter virum et mulierem futura praedicitur, hic foedere
dilectionis (quae est in spiritu) nihil prodesse demonstretur. Hoc est
enim. Cum odio habueris eam, dimitte; non imperantis dissidium, sed
docentis, quod sine dilectionis foedere cassa sit, et virtute carens,
etiamsi permaneat societas carnis. Non ergo virtus sacramenti conjugalis
in carne est, sed in mente, nec ille consensus ad sanctitatem
perficiendam requiritur, qui et ante peccatum conjugatis indicebatur ad
officium. Post peccatum vero eo usque descendit, ut jam nunc concedatur
ad remedium. Nequaquam ergo ex eo pensandum est conjugii sacramentum, in
quo tunc sanctificaretur, sed exerceretur conjugalis castitas; et nunc
sanctificaretur conjugium, sed excipitur conjugatorum infirmitas.
Propterea olim, quando fides erat in populo uno, et tempus ad
multiplicandum numerum fidelium opera officii conjugalis indiguit,
carnale commercium ab uno in pluribus exercebatur, et in unici amoris
singulare sacramentum non laedebatur. Nunc vero quando populus Dei
spirituali potius generatione multiplicandus est ad commendandam
singularis sacramenti unitatem, quod est in spiritu, non nisi una uni in
carne una foederatur. Tunc propter necessitatem licentia carnis foris in
opere laxabatur; et tamen sanctitas intus in virtute sacramenti integra
servabatur; nunc propter perfectionem etiam opera carnis foris ad
unitatem stringitur; et in eo tamen unitas singularis sacramenti non
efficitur, sed commendatur. Haec dicta sunt pro eo quod propositum erat
demonstrare, quod sine consensu carnalis commercii conjugium sanctum et
verum esse possit; neque in assensu coitus carnis, sanctitas sacramenti
conjugalis consistat.
|
|