|
Post haec nunc superest, ut de matre virgine sermonem in medium
proponamus et inquiramus qua ratione vel auctoritate probari possit,
ipsam et veram fuisse conjugem, et in assensu tamen conjugalis
virginitatis propositum non mutasse: Missus est angelus Gabriel a Deo in
civitatem Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph
de domo David, et nomen virginis Maria (Luc. I). Ergo desponsata jam
erat Maria, quando ad illam missus est angelus Gabriel a Deo. Videamus
quod sequitur: Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena,
Dominus tecum: benedicta tu inter mulieres. Quae cum audisset, turbata
est in sermone ejus; et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait
angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce
concipies in utero, et paries filium, etc. Et ait Maria: Quomodo fiet
istud: quoniam virum non cognosco? (Ibid.) Hoc est quod quaerebamus
verbum virginis, in quo ipsa confutaret aemulos suae virginitatis.
Sumamus igitur de ipsa testimonium per ipsam. Quomodo igitur fiet istud?
Hoc est, ut filium pariam, quomodo fiet, quia virum non cognosco? Non
ait, virum non cognovi. Hoc enim nihil impediret virginem desponsatam,
et virum cognituram filiumque parituram, sed virginem non permansuram.
Non ergo ait haec, virum non cognovi; quia hoc nec praeteritae fuisset
virginitatis miraculum, nec futuri partus impedimentum, si virum adhuc
non cognoverit, et virum ut non cognosceret deinceps non proposuerat.
Non utique dixit: Virum non cognovi, sed Virum non cognosco. Quomodo,
inquit, fiet istud? virum non cognosco, et dicor filium paritura;
quomodo ergo fiet istud, ut filium pariam, et virum non cognoscam: Quia
virum non cognosco. Quid est, Virum non cognosco? Propositum habeo virum
non cognoscere; propositum habeo virginitatis decus usque in finem
inviolatum conservare. Quomodo si dixerit quis: Vinum non bibo, non
possum hunc calicem gustare; hoc est quia in voto habeo vinum non
bibere, non possum gustare calicem istum. Et sicut dictum est: Nazaraei
comam non incidunt (Deut. XXXIII; Judith. XIII, XVI), hoc est, votum
habent comam non incidendi; sic dictum est: Virum non cognosco. Quomodo
itaque fiet istud, quoniam virum non cognosco?
|
|