PARS 7

Et ait angelus ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Noli, inquit, propter propositum virginitatis de promissione prolis diffidere. Spiritus sanctus superveniet in te. Concipies filium non e viro, sed de Spiritu sancto. Promissio quidem mea implebitur; sed tamen propositum tuum non violabitur. Tu vovistvirum te non cognituram; et ego praedico filium te parituram; et idcirco miraris, ne forte vel promissio cassa sit permanente proposito, vel propositum violetur, si impleatur promissio. Non enim possibilitas naturae hic sufficit, aut ratio humana id comprehendit, ut pariat virgo, intacta filium generet, et sine opera carnis caro procedat ex carne. Idcirco miraris quomodo fiet istud, quia virum non cognoscis. Nam interim, quantum in te est, nihil invenire potes, cur de tua perseverantia debeas dubitare; et ob hoc quaeris, quomodo de mea possis promissione confidere. Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Noli propter propositum de promissione diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promissionem de proposito formidare, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas. Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ministrabis substantiam, et non senties concupiscentiam. Non suscipies semen ex viro, et fecunda fructum ventris germinabis in filio. Noli ergo dicere: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco; quia hoc per virum non fiet, sed per Spiritum sanctum, Spiritus enim sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce jam habemus Mariam desponsatam virginem, et adhuc tamen in virginitatis proposito permanentem. Veraciter desponsatam virginem, nec minus veraciter in virginitatis proposito permanentem: quid amplius quaeris? An adhuc desponsationis nomen aliquid tibi ambiguitatis relinquit? Audieras enim ad desponsatam virginem missum fuisse angelum; sed ad conjugatam non audieras. Forsitan ergo dicas, desponsata erat jam tunc Maria Joseph; sed adhuc conjux non erat, quia necdum eam in suam acceperat. Nam si eam extunc in suam acceperat, cur ei postea dictum est: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam? (Matth. I.) Nondum ergo conjux erat, quando ad eam missus est angelus, sed tantum desponsata erat; et idcirco fieri potuit, ut non mutaverit propositum virginitatis, quando desponsata est, et mutaverit, quando conjux facta est. Hoc fortassis adhuc pro parte tua oppones. Sed absit a nobis, ut credamus eam, postquam se coelesti partu fecundandam audierat, ullatenus ad carnale commercium assensum praebuisse, quae et priusquam divini arcanum sacramenti (quod in se complendum erat) didicisset, votum virginitatis conservandae tam inviolatum tenuit, ut cum se futuram conjugem sponderet, illud tamen eadem nihilo minus qua coeperat, devotione, eadem perseverantia in finem usque custodiendum proponeret. Desponsata ergo erat, et conjux erat, et vera virgo erat, et virginitatis propositum non reliquerat. Confitemur itaque virginem desponsatam; confitemur virginem conjugem factam; postea matrem quoque et virginem semper virginitatis propositum inviolatum tenuisse et castitatis decus perpetuum regnasse cum pudicitia conjugis et honore parentis. Intuere nunc, et diligenter considera virginem istam, virgunculam nostram singulariter castam, excellenter speciosam, unice mundam. Sed ego novi oculum tuum, quia lippus est, et quanto diligentius intenditur, tanto iniquius contemplatur. Lex, inquit, dixit:

“Maledicta sit sterilis, quae non parit; et quae non relinquit semen in Israel (Deut. VII, 14; Exod. XXIII, 26).”

Sed haec peperit et sterilis non fuit, quae semen benedictionis reliquit in Israel, in quo secundum repromissionem omnes gentes benedicuntur cum Israel, omnes qui benedicentur in Domino Deo Israel. Verumtamen in Sapientia audivimus felicem sterilem et incoinquinatam, quae non novit torum in delicto, quoniam fructum habebit in respectu animarum sanctarum (Sap. III). Rursum in propheta Dominus continentiae merces, quanta apud ipsum reposita sit, ostendit, dicens: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et nomen melius a filiis et a filiabus nomen sempiternum quod non peribit (Isa. LVI). Quis est ergo iste in continentia sterilitatem maledicens, continentiae puritatem non videns, et fructum non intelligens? At tamen audiamus, quod paret.